Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Actus Apostolorum 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.1 Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam.
2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quemponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynamab introeuntibus in templum;
3 Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.3 is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientesintroire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet.
4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos.4 Intuens autem in eumPetrus cum Ioanne dixit: “ Respice in nos ”.
5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.5 At ille intendebat in eos,sperans se aliquid accepturum ab eis.
6 Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.6 Petrus autem dixit: “ Argentum etaurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu ChristiNazareni surge et ambula! ”.
7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ.7 Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum;et protinus consolidatae sunt bases eius et tali,
8 Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.8 et exsiliens stetit etambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudansDeum.
9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum;
10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.10 cognoscebantautem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portamtempli, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.
11 Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos adporticum, qui appellatur Salomonis, stupentes.
12 Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ?12 Videns autem Petrus responditad populum: “ Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini,quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?
13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.13 Deus Abraham etDeus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum,quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illodimitti;
14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis :14 vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidamdonari vobis,
15 auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.15 ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis,cuius nos testes sumus.
16 Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.16 Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis,confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatemistam in conspectu omnium vestrum.
17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principesvestri;
18 Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum patiChristum suum, implevit sic.
19 Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra :19 Paenitemini igitur et convertimini, utdeleantur vestra peccata,
20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum,20 ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittateum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum,
21 quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum.21 quem oportet caelum quidemsuscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per ossanctorum a saeculo suorum prophetarum.
22 Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.22 Moyses quidem dixit: “Prophetamvobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsumaudietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.
23 Erit autem : omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.23 Erit autem: omnisanima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe”.
24 Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.24 Etomnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaveruntdies istos.
25 Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.25 Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus adpatres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnesfamiliae terrae”.
26 Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.26 Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eumbenedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ”.