Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Actus Apostolorum 15


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.1 وانحدر قوم من اليهودية وجعلوا يعلمون الاخوة انه ان لم تختتنوا حسب عادة موسى لا يمكنكم ان تخلصوا‎.
2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.2 ‎فلما حصل لبولس وبرنابا منازعة ومباحثة ليست بقليلة معهم رتبوا ان يصعد بولس وبرنابا واناس آخرون منهم الى الرسل والمشايخ الى‏ اورشليم من اجل هذه المسئلة‎.
3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.3 ‎فهؤلاء بعدما شيعتهم الكنيسة اجتازوا في فينيقية والسامرة يخبرونهم برجوع الامم وكانوا يسببون سرورا عظيما لجميع الاخوة‎.
4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.4 ‎ولما حضروا الى اورشليم قبلتهم الكنيسة والرسل والمشايخ فاخبروهم بكل ما صنع الله معهم‎.
5 Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.5 ‎ولكن قام اناس من الذين كانوا قد آمنوا من مذهب الفريسيين وقالوا انه ينبغي ان يختنوا ويوصوا بان يحفظوا ناموس موسى
6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.6 فاجتمع الرسل والمشايخ لينظروا في هذا الامر‎.
7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.7 ‎فبعدما حصلت مباحثة كثيرة قام بطرس وقال لهم ايها الرجال الاخوة انتم تعلمون انه منذ ايام قديمة اختار الله بيننا انه بفمي يسمع الامم كلمة الانجيل ويؤمنون‎.
8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,8 ‎والله العارف القلوب شهد لهم معطيا لهم الروح القدس كما لنا ايضا.
9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.9 ولم يميّز بيننا وبينهم بشيء اذ طهر بالايمان قلوبهم‎.
10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?10 ‎فالآن لماذا تجربون الله بوضع نير على عنق التلاميذ لم يستطع آباؤنا ولا نحن ان نحمله‎.
11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.11 ‎لكن بنعمة الرب يسوع المسيح نؤمن ان نخلص كما أولئك ايضا‎.
12 Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
12 ‎فسكت الجمهور كله. وكانوا يسمعون برنابا وبولس يحدثان بجميع ما صنع الله من الآيات والعجائب في الامم بواسطتهم
13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.13 وبعدما سكتا اجاب يعقوب قائلا ايها الرجال الاخوة اسمعوني‎.
14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.14 ‎سمعان قد اخبر كيف افتقد الله اولا الامم ليأخذ منهم شعبا على اسمه‎.
15 Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :15 ‎وهذا توافقه اقوال الانبياء كما هو مكتوب‎.
16 Post hæc revertar,
et reædificabo tabernaculum David quod decidit :
et diruta ejus reædificabo,
et erigam illud :
16 ‎سارجع بعد هذا وابني ايضا خيمة داود الساقطة وابني ايضا ردمها واقيمها ثانية
17 ut requirant ceteri hominum Dominum,
et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum,
dicit Dominus faciens hæc.
17 لكي يطلب الباقون من الناس الرب وجميع الامم الذين دعي اسمي عليهم يقول الرب الصانع هذا كله‎.
18 Notum a sæculo est Domino opus suum.18 ‎معلومة عند الرب منذ الازل جميع اعماله‎.
19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,19 ‎لذلك انا ارى ان لا يثقل على الراجعين الى الله من الامم‎.
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.20 ‎بل يرسل اليهم ان يمتنعوا عن نجاسات الاصنام والزنى والمخنوق‏ والدم‎.
21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
21 ‎لان موسى منذ اجيال قديمة له في كل مدينة من يكرز به اذ يقرأ في المجامع كل سبت
22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus :22 حينئذ رأى الرسل والمشايخ مع كل الكنيسة ان يختاروا رجلين منهم فيرسلوهما الى انطاكية مع بولس وبرنابا يهوذا الملقب برسابا وسيلا رجلين متقدمين في الاخوة‎.
23 scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.23 ‎وكتبوا بايديهم هكذا. الرسل والمشايخ والاخوة يهدون سلاما الى الاخوة الذين من الامم في انطاكية وسورية وكيليكية‎.
24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,24 ‎اذ قد سمعنا ان اناسا خارجين من عندنا ازعجوكم باقوال مقلّبين انفسكم وقائلين ان تختتنوا وتحفظوا الناموس الذين نحن لم نأمرهم‎.
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,25 ‎رأينا وقد صرنا بنفس واحدة ان نختار رجلين ونرسلهما اليكم مع حبيبينا برنابا وبولس‎.
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.26 ‎رجلين قد بذلا انفسهما لاجل اسم ربنا يسوع المسيح‎.
27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.27 ‎فقد ارسلنا يهوذا وسيلا وهما يخبرانكم بنفس الامور شفاها‎.
28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria :28 ‎لانه قد رأى الروح القدس ونحن ان لا نضع عليكم ثقلا اكثر غير هذه الاشياء الواجبة
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.29 ان تمتنعوا عما ذبح للاصنام وعن الدم والمخنوق والزنى التي ان حفظتم انفسكم منها فنعمّا تفعلون. كونوا معافين
30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.30 فهؤلاء لما أطلقوا جاءوا الى انطاكية وجمعوا الجمهور ودفعوا الرسالة‎.
31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.31 ‎فلما قرأوها فرحوا لسبب التعزية‎.
32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.32 ‎ويهوذا وسيلا اذ كانا هما ايضا نبيين وعظا الاخوة بكلام كثير وشدداهم‎.
33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.33 ‎ثم بعدما صرفا زمانا أطلقا بسلام من الاخوة الى الرسل‎.
34 Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.
34 ‎ولكن سيلا رأى ان يلبث هناك‎.
35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.35 ‎اما بولس وبرنابا فاقاما في انطاكية يعلمان ويبشران مع آخرين كثيرين ايضا بكلمة الرب
36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.36 ثم بعد ايام قال بولس لبرنابا لنرجع ونفتقد اخوتنا في كل مدينة نادينا فيها بكلمة الرب كيف هم‎.
37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.37 ‎فاشار برنابا ان يأخذا معهما ايضا يوحنا الذي يدعى مرقس‎.
38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.38 ‎واما بولس فكان يستحسن ان الذي فارقهما من بمفيلية ولم يذهب معهما للعمل لا يأخذانه معهما‎.
39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
39 ‎فحصل بينهما مشاجرة حتى فارق احدهما الآخر. وبرنابا اخذ مرقس وسافر في البحر الى قبرس‎.
40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.40 ‎واما بولس فاختار سيلا وخرج مستودعا من الاخوة الى نعمة الله‎.
41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.41 ‎فاجتاز في سورية وكيليكية يشدد الكنائس