Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ioannes 6


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :1 بعد هذا مضى يسوع الى عبر بحر الجليل وهو بحر طبرية.
2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.2 وتبعه جمع كثير لانهم ابصروا آياته التي كان يصنعها في المرضى.
3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.3 فصعد يسوع الى جبل وجلس هناك مع تلاميذه.
4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.4 وكان الفصح عيد اليهود قريبا
5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?5 فرفع يسوع عينيه ونظر ان جمعا كثيرا مقبل اليه فقال لفيلبس من اين نبتاع خبزا لياكل هؤلاء.
6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.6 وانما قال هذا ليمتحنه لانه هو علم ما هو مزمع ان يفعل.
7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.7 اجابه فيلبس لا يكفيهم خبز بمئتي دينار ليأخذ كل واحد منهم شيئا يسيرا.
8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :8 قال له واحد من تلاميذه وهو اندراوس اخو سمعان بطرس.
9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?9 هنا غلام معه خمسة ارغفة شعير وسمكتان. ولكن ما هذا لمثل هؤلاء.
10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.10 فقال يسوع اجعلوا الناس يتكئون. وكان في المكان عشب كثير. فاتكأ الرجال وعددهم نحو خمسة آلاف.
11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.11 واخذ يسوع الارغفة وشكر ووزع على التلاميذ والتلاميذ اعطوا المتكئين. وكذلك من السمكتين بقدر ما شاءوا.
12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.12 فلما شبعوا قال لتلاميذه اجمعوا الكسر الفاضلة لكي لا يضيع شيء.
13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.13 فجمعوا وملأوا اثنتي عشرة قفة من الكسر من خمسة ارغفة الشعير التي فضلت عن الآكلين.
14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.14 فلما رأى الناس الآية التي صنعها يسوع قالوا ان هذا هو بالحقيقة النبي الآتي الى العالم.
15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
15 واما يسوع فاذ علم انهم مزمعون ان يأتوا ويختطفوه ليجعلوه ملكا انصرف ايضا الى الجبل وحده
16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.16 ولما كان المساء نزل تلاميذه الى البحر.
17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.17 فدخلوا السفينة وكانوا يذهبون الى عبر البحر الى كفرناحوم. وكان الظلام قد اقبل ولم يكن يسوع قد أتى اليهم.
18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.18 وهاج البحر من ريح عظيمة تهب.
19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.19 فلما كانوا قد جذفوا نحو خمس وعشرين او ثلاثين غلوة نظروا يسوع ماشيا على البحر مقتربا من السفينة فخافوا.
20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.20 فقال لهم انا هو لا تخافوا.
21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.21 فرضوا ان يقبلوه في السفينة وللوقت صارت السفينة الى الارض التي كانوا ذاهبين اليها
22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :22 وفي الغد لما رأى الجمع الذين كانوا واقفين في عبر البحر انه لم تكن هناك سفينة اخرى سوى واحدة وهي تلك التي دخلها تلاميذه وان يسوع لم يدخل السفينة مع تلاميذه بل مضى تلاميذه وحدهم.
23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.23 غير انه جاءت سفن من طبرية الى قرب الموضع الذي اكلوا فيه الخبز اذ شكر الرب.
24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.
24 فلما رأى الجمع ان يسوع ليس هو هناك ولا تلاميذه دخلوا هم ايضا السفن وجاءوا الى كفرناحوم يطلبون يسوع.
25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?25 ولما وجدوه في عبر البحر قالوا له يا معلّم متى صرت هنا.
26 Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.26 اجابهم يسوع وقال الحق الحق اقول لكم انتم تطلبونني ليس لانكم رأيتم آيات بل لانكم اكلتم من الخبز فشبعتم.
27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.27 اعملوا لا للطعام البائد بل للطعام الباقي للحياة الابدية الذي يعطيكم ابن الانسان لان هذا الله الآب قد ختمه.
28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?28 فقالوا له ماذا نفعل حتى نعمل اعمال الله.
29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.29 اجاب يسوع وقال لهم هذا هو عمل الله ان تؤمنوا بالذي هو ارسله.
30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?30 فقالوا له فأية آية تصنع لنرى ونؤمن بك. ماذا تعمل.
31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.31 آباؤنا اكلوا المّن في البرية كما هو مكتوب انه اعطاهم خبزا من السماء ليأكلوا
32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.32 فقال لهم يسوع الحق الحق اقول لكم ليس موسى اعطاكم الخبز من السماء بل ابي يعطيكم الخبز الحقيقي من السماء.
33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.33 لان خبز الله هو النازل من السماء الواهب حياة للعالم.
34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.34 فقالوا له يا سيد اعطنا في كل حين هذا الخبز.
35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.35 فقال لهم يسوع انا هو خبز الحياة. من يقبل اليّ فلا يجوع ومن يؤمن بي فلا يعطش ابدا.
36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.36 ولكني قلت لكم انكم قد رأيتموني ولستم تؤمنون.
37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :37 كل ما يعطيني الآب فاليّ يقبل ومن يقبل اليّ لا اخرجه خارجا.
38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.38 لاني قد نزلت من السماء ليس لاعمل مشيئتي بل مشيئة الذي ارسلني.
39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.39 وهذه مشيئة الآب الذي ارسلني ان كل ما اعطاني لا أتلف منه شيئا بل اقيمه في اليوم الاخير.
40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.40 لان هذه هي مشيئة الذي ارسلني ان كل من يرى الابن ويؤمن به تكون له حياة ابدية وانا اقيمه في اليوم الاخير
41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,41 فكان اليهود يتذمرون عليه لانه قال انا هو الخبز الذي نزل من السماء.
42 et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?42 وقالوا أليس هذا هو يسوع ابن يوسف الذي نحن عارفون بابيه وامه. فكيف يقول هذا اني نزلت من السماء.
43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :43 فاجاب يسوع وقال لهم لا تتذمروا فيما بينكم.
44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.44 لا يقدر احد ان يقبل اليّ ان لم يجتذبه الآب الذي ارسلني وانا اقيمه في اليوم الاخير.
45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.45 انه مكتوب في الانبياء ويكون الجميع متعلمين من الله. فكل من سمع من الآب وتعلّم يقبل اليّ.
46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.46 ليس ان احدا رأى الآب الا الذي من الله. هذا قد رأى الآب.
47 Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.
47 الحق الحق اقول لكم من يؤمن بي فله حياة ابدية.
48 Ego sum panis vitæ.48 انا هو خبز الحياة.
49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.49 آباؤكم اكلوا المنّ في البرية وماتوا.
50 Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.50 هذا هو الخبز النازل من السماء لكي يأكل منه الانسان ولا يموت.
51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.51 انا هو الخبز الحي الذي نزل من السماء. ان اكل احد من هذا الخبز يحيا الى الابد. والخبز الذي انا اعطي هو جسدي الذي ابذله من اجل حياة العالم
52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.52 فخاصم اليهود بعضهم بعضا قائلين كيف يقدر هذا ان يعطينا جسده لناكل.
53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?53 فقال لهم يسوع الحق الحق اقول لكم ان لم تأكلوا جسد ابن الانسان وتشربوا دمه فليس لكم حياة فيكم.
54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.54 من يأكل جسدي ويشرب دمي فله حياة ابدية وانا اقيمه في اليوم الاخير.
55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.55 لان جسدي ماكل حق ودمي مشرب حق.
56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;56 من ياكل جسدي ويشرب دمي يثبت فيّ وانا فيه.
57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.57 كما ارسلني الآب الحي وانا حيّ بالآب فمن يأكلني فهو يحيا بي.
58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.58 هذا هو الخبز الذي نزل من السماء. ليس كما اكل آباؤكم المنّ وماتوا. من يأكل هذا الخبز فانه يحيا الى الابد.
59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.
59 قال هذا في المجمع وهو يعلم في كفرناحوم
60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.60 فقال كثيرون من تلاميذه اذ سمعوا ان هذا الكلام صعب. من يقدر ان يسمعه.
61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?61 فعلم يسوع في نفسه ان تلاميذه يتذمرون على هذا فقال لهم أهذا يعثركم.
62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?62 فان رأيتم ابن الانسان صاعدا الى حيث كان اولا.
63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?63 الروح هو الذي يحيي. اما الجسد فلا يفيد شيئا. الكلام الذي اكلمكم به هو روح وحياة.
64 Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.64 ولكن منكم قوم لا يؤمنون. لان يسوع من البدء علم من هم الذين لا يؤمنون ومن هو الذي يسلمه.
65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.65 فقال. لهذا قلت لكم انه لا يقدر احد ان يأتي اليّ ان لم يعط من ابي
66 Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.66 من هذا الوقت رجع كثيرون من تلاميذه الى الوراء ولم يعودوا يمشون معه.
67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.67 فقال يسوع للاثني عشر ألعلكم انتم ايضا تريدون ان تمضوا.
68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?68 فاجابه سمعان بطرس يا رب الى من نذهب. كلام الحياة الابدية عندك.
69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :69 ونحن قد آمنّا وعرفنا انك انت المسيح ابن الله الحي.
70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.70 اجابهم يسوع أليس اني انا اخترتكم الاثني عشر وواحد منكم شيطان.
71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?71 قال عن يهوذا سمعان الاسخريوطي. لان هذا كان مزمعا ان يسلمه وهو واحد من الاثني عشر
72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.