Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ioannes 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.1 Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum;
2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.2 hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venistimagister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deuscum eo ”.
3 Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.3 Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quisnatus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”.
4 Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ?4 Dicit ad eumNicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest inventrem matris suae iterato introire et nasci? ”.
5 Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.5 Respondit Iesus: “ Amen,amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introirein regnum Dei.
6 Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.6 Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est exSpiritu, spiritus est.
7 Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.7 Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.8 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quovadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”.
9 Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?9 Respondit Nicodemus etdixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”.
10 Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ?10 Respondit Iesus et dixit ei:“ Tu es magister Israel et haec ignoras?
11 Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.11 Amen, amen dico tibi: Quod scimus,loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
12 Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?12 Siterrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia,credetis?
13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filiushominis.
14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportetFilium hominis,
15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.15 ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”.
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, quicredit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.17 Non enim misit DeusFilium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
18 Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.18 Quicredit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia noncredidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
19 Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.19 Hoc est autem iudicium: Lux venit inmundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum malaopera.
20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus :20 Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut nonarguantur opera eius;
21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, utmanifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.
22 Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illicdemorabatur cum eis et baptizabat.
23 Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.23 Erat autem et Ioannes baptizans in Enoniuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur;
24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.24 nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes.
25 Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione.
26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.26 Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem,cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ”.
27 Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.27 Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisifuerit ei datum de caelo.
28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim:Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum.
29 Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.29 Qui habet sponsam, sponsusest; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocemsponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
30 Illum oportet crescere, me autem minui.30 Illum oportet crescere, me autemminui ”.
31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.31 Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et deterra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est;
32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.32 et quod vidit etaudivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit.
33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.33 Qui accipit eiustestimonium, signavit quia Deus verax est.
34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum.
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.36 Qui credit in Filium,habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed iraDei manet super eum.