Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ioannes 13


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.1 Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, uttranseat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, infinem dilexit eos.
2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ :2 Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut tradereteum Iudas Simonis Iscariotis,
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit :3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, etquia a Deo exivit et ad Deum vadit,
4 surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et,cum accepisset linteum, praecinxit se.
5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepitlavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus.
6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?6 Venitergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: “ Domine, tu mihi lavas pedes? ”.
7 Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.7 Respondit Iesus et dixit ei: “ Quod ego facio, tu nescis modo, scies autempostea ”.
8 Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.8 Dicit ei Petrus: “ Non lavabis mihi pedes in aeternum! ”.Respondit Iesus ei: “ Si non lavero te, non habes partem mecum ”.
9 Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.9 Dicit eiSimon Petrus: “ Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ”.
10 Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.10 Dicit ei Iesus: “ Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed estmundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ”.
11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.11 Sciebat enim quisnamesset, qui traderet eum; propterea dixit: “ Non estis mundi omnes ”.
12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuissetiterum, dixit eis: “ Scitis quid fecerim vobis?
13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.13 Vos vocatis me: “Magister”et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim.
14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.14 Si ergo ego lavi vestrospedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.
16 Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.16 Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maioreo, qui misit illum.
17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.17 Si haec scitis, beati estis, si facitis ea.
18 Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.18 Non deomnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Quimanducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”.
19 Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.19 Amodo dico vobispriusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.
20 Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
20 Amen, amen dicovobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipiteum, qui me misit ”.
21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.21 Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit:“ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”.
22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.22 Aspiciebant adinvicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.23 Erat recumbens unus exdiscipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?24 Innuit ergo huic SimonPetrus, ut interrogaret: “ Quis est, de quo dicit? ”.
25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?25 Cum ergo recumberetille ita supra pectus Iesu, dicit ei: “ Domine, quis est? ”.
26 Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.26 RespondetIesus: “ Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ”. Cum ergointinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis.
27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.27 Et post buccellam tuncintroivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”.
28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei;
29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.29 quidam enimputabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “ Eme ea, quae opussunt nobis ad diem festum ”, aut egenis ut aliquid daret.
30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
30 Cum ergoaccepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.
31 Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.31 Cum ergo exisset, dicit Iesus: “ Nunc clarificatus est Filius hominis, etDeus clarificatus est in eo;
32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.32 si Deus clarificatus est in eo, et Deusclarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo.33 Filioli, adhucmodicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos nonpotestis venire, et vobis dico modo.
34 Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.34 Mandatum novum do vobis, ut diligatisinvicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
35 In hoc cognoscentomnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ”.
36 Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea.36 Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, quo vadis? ”. Respondit Iesus: “ Quovado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ”.
37 Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam.37 Dicit ei Petrus:“ Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ”.
38 Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges.38 Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Noncantabit gallus, donec me ter neges.