Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ioannes 13


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.1 ולפני חג הפסח כשידע ישוע כי באה שעתו לעבר מן העולם הזה אל אביו כאשר אהב את בחיריו אשר בעולם כן אהבם עד הקץ
2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ :2 ויהי אחרי החל הסעודה והשטן נתן בלב יהודה בן שמעון איש קריות למסרו
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit :3 וידע ישוע כי נתן אביו את הכל בידו וכי מאלהים בא ואל אלהים ישוב
4 surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.4 ויקם מעל השלחן ויפשט את בגדיו ויקח מטפחת ויחגרה
5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.5 ואחר יצק מים בכיור ויחל לרחץ את רגלי תלמידיו ולנגב במטפחת אשר הוא חגור בה
6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?6 ויקרב אל שמעון פטרוס והוא אמר אליו אדני האתה תרחץ את רגלי
7 Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.7 ויען ישוע ויאמר אליו את אשר אני עשה אינך ידע כעת ואחרי כן תדע
8 Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.8 ויאמר אליו פטרוס לעולם לא תרחץ את רגלי ויען ישוע אם לא ארחץ אתך אין לך חלק עמי
9 Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.9 ויאמר אליו שמעון פטרוס אדני לא לבד את רגלי כי אם גם את ידי ואת ראשי
10 Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.10 ויאמר אליו ישוע המרחץ אין לו לרחץ עוד כי אם את הרגלים כי כלו טהור הוא ואתם טהורים אך לא כלכם
11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.11 כי ידע מי ימסרהו על כן אמר לא כלכם טהורים
12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?12 ויהי אחרי אשר רחץ את רגלים וילבש את בגדיו וישב להסב ויאמר אליהם הידעתם מה הדבר אשר עשיתי לכם
13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.13 אתם קראים לי רב ואדון והיטבתם אשר דברתם כי אני הוא
14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.14 לכן אם אני המורה והאדון רחצתי את רגליכם גם אתם חיבים לרחץ איש את רגלי אחיו
15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.15 כי מופת נתתי לכם למען תעשו גם אתם כאשר עשיתי לכם
16 Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.16 אמן אמן אני אמר לכם כי העבד איננו גדול מאדניו והשלוח איננו גדול משלחו
17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.17 אם ידעתם זאת אשריכם אם כן תעשו
18 Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.18 לא על כלכם דברתי יודע אני את אשר בחרתי בהם אך למען ימלא הכתוב אוכל לחמי הגדיל עלי עקב
19 Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.19 מעתה אני אמר לכם בטרם היותה למען בבואה תאמינו כי אני הוא
20 Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
20 אמן אמן אני אמר לכם כי כל המקבל את אשר אשלחהו אתי הוא מקבל והמקבל אתי הוא מקבל את שלחי
21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.21 ויהי ככלות ישוע לדבר הדברים האלה ויבהל ברוחו ויעד ויאמר אמן אמן אני אמר לכם כי אחד מכם ימסרני
22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.22 ויתראו תלמידיו ויתמהו איש אל רעהו לדעת על מי דבר
23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.23 ואחד מתלמידיו מסב על חיק ישוע אשר ישוע אהבו
24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?24 וירמז לו שמעון פטרוס לדרש מי הוא זה אשר דבר עליו
25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?25 ויפל על לב ישוע ויאמר אליו אדני מי הוא
26 Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.26 ויען ישוע הנה זה הוא אשר אטבל פתי לתתו לו ויטבל את פתו ויתן אל יהודה בן שמעון איש קריות
27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.27 ואחרי בלעו בא השטן אל קרבו ויאמר אליו ישוע את אשר תעשה עשה מהרה
28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.28 ומן המסבים לא ידע איש על מה דבר אליו כזאת
29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.29 כי יש אשר חשבו כי אמר אליו ישוע קנה לנו צרכי החג או לתת לאביונים יען אשר כיס הכסף תחת יד יהודה
30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
30 והוא בקחתו את פת הלחם מהר לצאת החוצה ויהי לילה
31 Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.31 הוא יצא וישוע אמר עתה נתפאר בן האדם והאלהים נתפאר בו
32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.32 אם האלהים נתפאר בו גם האלהים הוא יפארהו בעצמו ובמהרה יפארהו
33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo.33 בני עוד מעט מזער אהיה עמכם אתם תבקשוני וכאשר אמרתי אל היהודים כי אל אשר אני הולך לא תוכלו לבוא שמה כן אליכם אמר אני עתה
34 Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.34 מצוה חדשה אני נתן לכם כי תאהבו איש את אחיו כאשר אהבתי אתכם כן גם אתם איש את אחיו תאהבון
35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
35 בזאת ידעו כלם כי תלמידי אתם בהיות אהבה ביניכם
36 Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea.36 ויאמר אליו פטרוס אדני אנה תלך ויען אתו ישוע אל אשר אני הולך שמה לא תוכל עתה ללכת אחרי אך אחרי כן תלך אחרי
37 Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam.37 ויאמר אליו פטרוס מדוע לא אוכל עתה ללכת אחריך הן נפשי בעד נפשך אתן
38 Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges.38 ויען אתו ישוע הכי תתן נפשך בעד נפשי אמן אמן אני אמר לך בטרם יקרא התרנגל תכחש בי שלש פעמים