Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ioannes 12


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.1 ثم قبل الفصح بستة ايام أتى يسوع الى بيت عنيا حيث كان لعازر الميت الذي اقامه من الاموات.
2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.2 فصنعوا له هناك عشاء. وكانت مرثا تخدم واما لعازر فكان احد المتكئين معه.
3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.3 فاخذت مريم منا من طيب ناردين خالص كثير الثمن ودهنت قدمي يسوع ومسحت قدميه بشعرها. فامتلأ البيت من رائحة الطيب.
4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :4 فقال واحد من تلاميذه وهو يهوذا سمعان الاسخريوطي المزمع ان يسلمه
5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?5 لماذا لم يبع هذا الطيب بثلاث مئة دينار ويعط للفقراء.
6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.6 قال هذا ليس لانه كان يبالي بالفقراء بل لانه كان سارقا وكان الصندوق عنده وكان يحمل ما يلقى فيه.
7 Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.7 فقال يسوع اتركوها. انها ليوم تكفيني قد حفظته.
8 Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.8 لان الفقراء معكم في كل حين. واما انا فلست معكم في كل حين
9 Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
9 فعلم جمع كثير من اليهود انه هناك فجاءوا ليس لاجل يسوع فقط بل لينظروا ايضا لعازر الذي اقامه من الاموات.
10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :10 فتشاور رؤساء الكهنة ليقتلوا لعازر ايضا.
11 quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.11 لان كثيرين من اليهود كانوا بسببه يذهبون ويؤمنون بيسوع
12 In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,12 وفي الغد سمع الجمع الكثير الذي جاء الى العيد ان يسوع آت الى اورشليم.
13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.13 فأخذوا سعوف النخل وخرجوا للقائه وكانوا يصرخون أوصنّا مبارك الآتي باسم الرب ملك اسرائيل.
14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :14 ووجد يسوع جحشا فجلس عليه كما هو مكتوب
15 Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.15 لا تخافي يا ابنة صهيون. هوذا ملكك يأتي جالسا على جحش اتان.
16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.16 وهذه الامور لم يفهمها تلاميذه اولا. ولكن لما تمجد يسوع حينئذ تذكروا ان هذه كانت مكتوبة عنه وانهم صنعوا هذه له.
17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.17 وكان الجمع الذي معه يشهد انه دعا لعازر من القبر واقامه من الاموات.
18 Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.18 لهذا ايضا لاقاه الجمع لانهم سمعوا انه كان قد صنع هذه الآية.
19 Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
19 فقال الفريسيون بعضهم لبعض انظروا. انكم لا تنفعون شيئا. هوذا العالم قد ذهب وراءه
20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.20 وكان اناس يونانيون من الذين صعدوا ليسجدوا في العيد.
21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.21 فتقدم هؤلاء الى فيلبس الذي من بيت صيدا الجليل وسألوه قائلين يا سيد نريد ان نرى يسوع.
22 Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.22 فأتى فيلبس وقال لاندراوس ثم قال اندراوس وفيلبس ليسوع.
23 Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.23 واما يسوع فاجابهما قائلا قد أتت الساعة ليتمجد ابن الانسان.
24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,24 الحق الحق اقول لكم ان لم تقع حبة الحنطة في الارض وتمت فهي تبقى وحدها. ولكن ان ماتت تأتي بثمر كثير.
25 ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.25 من يحب نفسه يهلكها ومن يبغض نفسه في هذا العالم يحفظها الى حياة ابدية.
26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.26 ان كان احد يخدمني فليتبعني . ‎ وحيث اكون انا هناك ايضا يكون خادمي. وان كان احد يخدمني يكرمه الآب.
27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :27 الآن نفسي قد اضطربت. وماذا اقول. ايها الآب نجني من هذه الساعة. ولكن لاجل هذا أتيت الى هذه الساعة.
28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.28 ايها الآب مجد اسمك. فجاء صوت من السماء مجدت وامجد ايضا.
29 Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.29 فالجمع الذي كان واقفا وسمع قال قد حدث رعد. وآخرون قالوا قد كلمه ملاك.
30 Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.30 اجاب يسوع وقال ليس من اجلي صار هذا الصوت بل من اجلكم.
31 Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.31 الآن دينونة هذا العالم. الآن يطرح رئيس هذا العالم خارجا.
32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.32 وانا ان ارتفعت عن الارض اجذب اليّ الجميع.
33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
33 قال هذا مشيرا الى اية ميتة كان مزمعا ان يموت.
34 Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?34 فاجابه الجمع نحن سمعنا من الناموس ان المسيح يبقى الى الابد. فكيف تقول انت انه ينبغي ان يرتفع ابن الانسان. من هو هذا ابن الانسان.
35 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.35 فقال لهم يسوع النور معكم زمانا قليلا بعد. فسيروا ما دام لكم النور لئلا يدرككم الظلام. والذي يسير في الظلام لا يعلم الى اين يذهب.
36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
36 ما دام لكم النور آمنوا بالنور لتصيروا ابناء النور. تكلم يسوع بهذا ثم مضى واختفى عنهم
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;37 ومع انه كان قد صنع امامهم آيات هذا عددها لم يؤمنوا به.
38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ?
et brachium Domini cui revelatum est ?
38 ليتم قول اشعياء النبي الذي قاله يا رب من صدق خبرنا ولمن استعلنت ذراع الرب.
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :39 لهذا لم يقدروا ان يؤمنوا. لان اشعياء قال ايضا.
40 Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum
ut non videant oculis, et non intelligant corde,
et convertantur, et sanem eos.
40 قد أعمى عيونهم واغلظ قلوبهم لئلا يبصروا بعيونهم ويشعروا بقلوبهم ويرجعوا فاشفيهم.
41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
41 قال اشعياء هذا حين رأى مجده وتكلم عنه.
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.42 ولكن مع ذلك آمن به كثيرون من الرؤساء ايضا غير انهم لسبب الفريسيين لم يعترفوا به لئلا يصيروا خارج المجمع.
43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.43 لانهم احبوا مجد الناس اكثر من مجد الله
44 Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.44 فنادى يسوع وقال. الذي يؤمن بي ليس يؤمن بي بل بالذي ارسلني.
45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.45 والذي يراني يرى الذي ارسلني.
46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.46 انا قد جئت نورا الى العالم حتى كل من يؤمن بي لا يمكث في الظلمة.
47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.47 وان سمع احد كلامي ولم يؤمن فانا لا ادينه. لاني لم آت لادين العالم بل لاخلّص العالم.
48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.48 من رذلني ولم يقبل كلامي فله من يدينه. الكلام الذي تكلمت به هو يدينه في اليوم الاخير.
49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.49 لاني لم اتكلم من نفسي لكن الآب الذي ارسلني هو اعطاني وصية ماذا اقول وبماذا اتكلم.
50 Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.50 وانا اعلم ان وصيته هي حياة ابدية. فما اتكلم انا به فكما قال لي الآب هكذا اتكلم