Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ioannes 12


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.1 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quemsuscitavit a mortuis Iesus.
2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat,Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.3 Maria ergo accepit libramunguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suispedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.
4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :4 Dicit autem IudasIscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus:
5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?5 “ Quare hocunguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”.
6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.6 Dixit autemhoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens,ea, quae mittebantur, portabat.
7 Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.7 Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diemsepulturae meae servet illud.
8 Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autemnon semper habetis ”.
9 Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propterIesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,
11 quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.11 quiamulti propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.
12 In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,12 In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quiavenit Iesus Hierosolymam,
13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam eiet clamabant:
“ Hosanna!
Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ”.
14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :14 Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
15 Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.15 “ Noli timere, filia Sion.
Ecce rex tuus venit
sedens super pullum asinae ”.
16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus estIesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.
17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavitde monumento et suscitavit eum a mortuis.
18 Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.18 Propterea et obviam venit ei turba,quia audierunt eum fecisse hoc signum.
19 Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos:“ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”.
20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.20 Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo;
21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabanteum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”.
22 Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.22 Venit Philippus et dicitAndreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.
23 Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.23 Iesus autem respondet eisdicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.
24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,24 Amen, amen dicovobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet;si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
25 ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.25 Qui amat animam suam, perditeam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.
26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meuserit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :27 Nunc anima meaturbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veniin horam hanc.
28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.28 Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “Et glorificavi et iterum glorificabo ”.
29 Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.29 Turba ergo, quae stabat etaudierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutusest ”.
30 Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.30 Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sedpropter vos.
31 Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.31 Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundieicietur foras;
32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.32 et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum”.
33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
33 Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.
34 Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?34 Responditergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; etquomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filiushominis? ”.
35 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.35 Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobisest. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, quiambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
36 Dum lucem habetis, credite in lucem,ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se abeis.
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum,
38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ?
et brachium Domini cui revelatum est ?
38 ut sermoIsaiae prophetae impleretur, quem dixit:
“ Domine, quis credidit auditui nostro,
et brachium Domini cui revelatum est? ”.
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40 Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum
ut non videant oculis, et non intelligant corde,
et convertantur, et sanem eos.
40 “ Excaecavit oculos eorum
et induravit eorum cor,
ut non videant oculis
et intellegant corde et convertantur,
et sanem eos ”.
41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
41 Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeosnon confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.43 dilexerunt enim gloriamhominum magis quam gloriam Dei.
44 Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.44 Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed ineum, qui misit me;
45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.45 et, qui videt me, videt eum, qui misit me.
46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.46 Ego lux inmundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.47 Et si quisaudierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, utiudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.48 Qui spernit me et non accipit verbamea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum innovissimo die,
49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.49 quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater,ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
50 Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.50 Et scio quia mandatumeius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor”.