Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lucas 23


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.1 Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum.
2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.2 Coeperuntautem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus subvertentem gentem nostram etprohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ”.
3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.3 Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At illerespondens ait: “ Tu dicis ”.
4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum etturbas: “ Nihil invenio causae in hoc homine ”.
5 At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.5 At illi invalescebantdicentes: “ Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens aGalilaea usque huc! ”.
6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.6 Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeusesset;
7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem,qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.
8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.8 Herodes autem, viso Iesu, gavisusest valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret deillo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.9 Interrogabat autem illummultis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat.
10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.10 Stabant etiam principessacerdotum et scribae constanter accusantes eum.
11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.11 Sprevit autem illum Herodescum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum.
12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.
12 Factisunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimicierant ad invicem.
13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe,
14 dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.14 dixit ad illos: “ Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, etecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, inquibus eum accusatis,
15 Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.15 sed
neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum estei.
16 Emendatum ergo illum dimittam.16 Emendatum ergo illum dimittam ”.
17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.17
18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :18 Exclamavit autem universaturba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”,
19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.19 qui erat propterseditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.20 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum,
21 At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.21 at illisucclamabant dicentes: “ Crucifige, crucifige illum! ”.
22 Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.22 Ille autem tertiodixit ad illos: “ Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio ineo; corripiam ergo illum et dimittam ”.
23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.
23 At illi instabant vocibus magnispostulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum.
24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.24 Et Pilatusadiudicavit fieri petitionem eorum:
25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.25 dimisit autem eum, qui propter seditionemet homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradiditvoluntati eorum.
26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.26 Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem devilla et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.
27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant etlamentabant eum.
28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.28 Conversus autem ad illas Iesus dixit: “ Filiae Ierusalem,nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros,
29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.29 quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, quinon genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”.
30 Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.30 Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operitenos!”,
31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?31 quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ”.
32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.33 Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eumet latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
34 Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.34 Iesus autem dicebat: “Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”.
Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.35 Et stabat populusexspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “ Alios salvos fecit;se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ”.
36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,36 Illudebant autem eiet milites accedentes, acetum offerentes illi
37 et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.37 et dicentes: “ Si tu es rexIudaeorum, salvum te fac! ”.
38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum.38 Erat autem et superscriptio super illum: “Hic est rex Iudaeorum ”.
39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ”.
40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.40 Respondens autemalter increpabat illum dicens: “ Neque tu times Deum, quod in eadem damnationees?
41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil maligessit ”.
42 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.42 Et dicebat: “ Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum ”.
43 Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso.
43 Et dixit illi: “ Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ”.
44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.44 Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usquein horam nonam,
45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.45 et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
46 Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.46 Et clamans voce magna Iesus ait: “ Pater, in manus tuas commendo spiritum meum”; et haec dicens exspiravit.
47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.47 Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “ Verehic homo iustus erat! ”.
48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant adspectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora suarevertebantur.
49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.
49 Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum aGalilaea, haec videntes.
50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus :50 Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus
51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum : ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei :51 Hic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, quiexspectabat regnum Dei,
52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu :52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.53 etdepositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondumquisquam positus fuerat.
54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.54 Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat.
55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.55 Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, videruntmonumentum et quemadmodum positum erat corpus eius;
56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.56 et revertentes paraveruntaromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.