Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Marcus 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.1 Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.
2 Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui præparabit viam tuam ante te.
2 Sicut scriptum est in Isaia propheta:
“ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui praeparabit viam tuam;
3 Vox clamantis in deserto :
Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
3 vox clamantis in deserto:
“Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”,
4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.4 fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae inremissionem peccatorum.
5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio etHierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentespeccata sua.
6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circalumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.
7 Et prædicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.7 Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignusprocumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
8 Ego baptizavi vos aqua; illevero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.
9 Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.9 Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatusest in Iordane ab Ioanne.
10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.10 Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos etSpiritum tamquam columbam descendentem in ipsum;
11 Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
11 et vox facta est de caelis:“ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.
12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum.
13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
13 Et erat in desertoquadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeliministrabant illi.
14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicansevangelium Dei
15 et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.15 et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnumDei; paenitemini et credite evangelio ”.
16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),16 Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonismittentes in mare; erant enim piscatores.
17 et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.17 Et dixit eis Iesus: “ Venite postme, et faciam vos fieri piscatores hominum ”.
18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.18 Et protinus, relictisretibus, secuti sunt eum.
19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :19 Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei etIoannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia,
20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
20 et statim vocavitillos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt posteum.
21 Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat.
22 Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatemhabens et non sicut scribae.
23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spirituimmundo; et exclamavit
24 dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.24 dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venistiperdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”.
25 Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.25 Et comminatus est ei Iesusdicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”.
26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.26 Et discerpens eum spiritusimmundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.27 Et mirati sunt omnes, ita utconquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cumpotestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”.
28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.
28 Et processitrumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.
29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cumIacobo et Ioanne.
30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statimdicunt ei de illa.
31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eamfebris, et ministrabat eis.
32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes malehabentes et daemonia habentes;
33 et erat omnis civitas congregata ad januam.33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecitet non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.35 Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibiqueorabat.
36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant;
37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.37 et cuminvenissent eum, dixerunt ei: “ Omnes quaerunt te! ”.
38 Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.38 Et ait illis: “Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”.
39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
39 Etvenit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens.
40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Sivis, potes me mundare ”.
41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.41 Et misertus extendens manum suam tetigit eum etait illi: “ Volo, mundare! ”;
42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.42 et statim discessit ab eo lepra, etmundatus est.
43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,43 Et infremuit in eum statimque eiecit illum
44 et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.44 et dicit ei: “Vide,nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundationetua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.45 At ille egressus coepitpraedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto incivitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eumundique.