Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Matthæum 27


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.1 ولما كان الصباح تشاور جميع رؤساء الكهنة وشيوخ الشعب على يسوع حتى يقتلوه.
2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
2 فاوثقوه ومضوا به ودفعوه الى بيلاطس البنطي الوالي
3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,3 حينئذ لما رأى يهوذا الذي اسلمه انه قد دين ندم وردّ الثلاثين من الفضة الى رؤساء الكهنة والشيوخ
4 dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.4 قائلا قد اخطأت اذ سلمت دما بريئا. فقالوا ماذا علينا. انت ابصر.
5 Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.5 فطرح الفضة في الهيكل وانصرف. ثم مضى وخنق نفسه.
6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.6 فاخذ رؤساء الكهنة الفضة وقالوا لا يحل ان نلقيها في الخزانة لانها ثمن دم.
7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.7 فتشاوروا واشتروا بها حقل الفخاري مقبرة للغرباء.
8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.8 لهذا سمي ذلك الحقل حقل الدم الى هذا اليوم.
9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :9 حينئذ تم ما قيل بارميا النبي القائل وأخذوا الثلاثين من الفضة ثمن المثمن الذي ثمنوه من بني اسرائيل
10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
10 واعطوها عن حقل الفخاري كما امرني الرب
11 Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.11 فوقف‎يسوع‎امام الوالي فسأله الوالي قائلا أانت ملك اليهود. فقال له يسوع انت تقول.
12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.12 وبينما كان رؤساء الكهنة والشيوخ يشتكون عليه لم يجب بشيء.
13 Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?13 فقال له بيلاطس أما تسمع كم يشهدون عليك.
14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.14 فلم يجبه ولا عن كلمة واحدة حتى تعجب الوالي جدا
15 Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :15 وكان الوالي معتادا في العيد ان يطلق للجمع اسيرا واحدا من ارادوه.
16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.16 وكان لهم حينئذ اسير مشهور يسمى باراباس.
17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?17 ففيما هم مجتمعون قال لهم بيلاطس من تريدون ان اطلق لكم. باراباس ام يسوع الذي يدعى المسيح.
18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.18 لانه علم انهم اسلموه حسدا.
19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.19 واذ كان جالسا على كرسي الولاية ارسلت اليه امرأته قائلة اياك وذلك البار. لاني تألمت اليوم كثيرا في حلم من اجله.
20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.20 ولكن رؤساء الكهنة والشيوخ حرّضوا الجموع على ان يطلبوا باراباس ويهلكوا يسوع.
21 Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.21 فاجاب الوالي وقال لهم من من الاثنين تريدون ان اطلق لكم. فقالوا باراباس.
22 Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?22 قال لهم بيلاطس فماذا افعل بيسوع الذي يدعى المسيح. قال له الجميع ليصلب.
23 Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.23 فقال الوالي وايّ شر عمل. فكانوا يزدادون صراخا قائلين ليصلب.
24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.24 فلما رأى بيلاطس انه لا ينفع شيئا بل بالحري يحدث شغب اخذ ماء وغسل يديه قدام الجمع قائلا اني بريء من دم هذا البار. ابصروا انتم.
25 Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.25 فاجاب جميع الشعب وقالوا دمه علينا وعلى اولادنا.
26 Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
26 حينئذ اطلق لهم باراباس. واما يسوع فجلده واسلمه ليصلب
27 Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :27 فاخذ عسكر الوالي يسوع الى دار الولاية وجمعوا عليه كل الكتيبة.
28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,28 فعروه والبسوه رداء قرمزيا.
29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum.29 وضفروا اكليلا من شوك ووضعوه على راسه وقصبة في يمينه. وكانوا يجثون قدامه ويستهزئون به قائلين السلام يا ملك اليهود.
30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.30 وبصقوا عليه واخذوا القصبة وضربوه على راسه.
31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.
31 وبعدما استهزئوا به نزعوا عنه الرداء والبسوه ثيابه ومضوا به للصلب
32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.32 وفيما هم خارجون وجدوا انسانا قيروانيا اسمه سمعان فسخروه ليحمل صليبه.
33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.33 ولما أتوا الى موضع يقال له جلجثة وهو المسمى موضع الجمجمة
34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.34 اعطوه خلا ممزوجا بمرارة ليشرب. ولما ذاق لم يرد ان يشرب.
35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.35 ولما صلبوه اقتسموا ثيابه مقترعين عليها. لكي يتم ما قيل بالنبي اقتسموا ثيابي بينهم وعلى لباسي القوا قرعة.
36 Et sedentes servabant eum.36 ثم جلسوا يحرسونه هناك.
37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum.37 وجعلوا فوق راسه علته مكتوبة هذا هو يسوع ملك اليهود.
38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.38 حينئذ صلب معه لصان واحد عن اليمين وواحد عن اليسار
39 Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,39 وكان المجتازون يجدفون عليه وهم يهزون رؤوسهم
40 et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.40 قائلين يا ناقض الهيكل وبانيه في ثلاثة ايام خلّص نفسك. ان كنت ابن الله فانزل عن الصليب.
41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :41 وكذلك رؤساء الكهنة ايضا وهم يستهزئون مع الكتبة والشيوخ قالوا
42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :42 خلّص آخرين واما نفسه فما يقدر ان يخلّصها. ان كان هو ملك اسرائيل فلينزل الآن عن الصليب فنؤمن به.
43 confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.43 قد اتكل على الله فلينقذه الآن ان اراده. لانه قال انا ابن الله.
44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
44 وبذلك ايضا كان اللصّان اللذان صلبا معه يعيّرانه
45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.45 ومن الساعة السادسة كانت ظلمة على كل الارض الى الساعة التاسعة.
46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?46 ونحو الساعة التاسعة صرخ يسوع بصوت عظيم قائلا ايلي ايلي لما شبقتني اي الهي الهي لماذا تركتني.
47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.47 فقوم من الواقفين هناك لما سمعوا قالوا انه ينادي ايليا.
48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.48 وللوقت ركض واحد منهم واخذ اسفنجة وملأها خلا وجعلها على قصبة وسقاه.
49 Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.49 واما الباقون فقالوا اترك. لنرى هل يأتي ايليا يخلّصه.
50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
50 فصرخ يسوع ايضا بصوت عظيم واسلم الروح
51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt,51 واذا حجاب الهيكل قد انشق الى اثنين من فوق الى اسفل. والارض تزلزلت والصخور تشققت.
52 et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.52 والقبور تفتحت وقام كثير من اجساد القديسين الراقدين.
53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.53 وخرجوا من القبور بعد قيامته ودخلوا المدينة المقدسة وظهروا لكثيرين.
54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.
54 واما قائد المئة والذين معه يحرسون يسوع فلما رأوا الزلزلة وما كان خافوا جدا وقالوا حقا كان هذا ابن الله.
55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei :55 وكانت هناك نساء كثيرات ينظرن من بعيد وهنّ كنّ قد تبعن يسوع من الجليل يخدمنه.
56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.56 وبينهنّ مريم المجدلية ومريم ام يعقوب ويوسي وام ابني زبدي
57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :57 ولما كان المساء جاء رجل غني من الرامة اسمه يوسف. وكان هو ايضا تلميذا ليسوع.
58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.58 فهذا تقدم الى بيلاطس وطلب جسد يسوع. فامر بيلاطس حينئذ ان يعطى الجسد.
59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,59 فاخذ يوسف الجسد ولفه بكتان نقي.
60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.60 ووضعه في قبره الجديد الذي كان قد نحته في الصخرة ثم دحرج حجرا كبيرا على باب القبر ومضى.
61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
61 وكانت هناك مريم المجدلية ومريم الاخرى جالستين تجاه القبر
62 Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,62 وفي الغد الذي بعد الاستعداد اجتمع رؤساء الكهنة والفريسيون الى بيلاطس
63 dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.63 قائلين. يا سيد قد تذكرنا ان ذلك المضل قال وهو حيّ اني بعد ثلاثة ايام اقوم.
64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.64 فمر بضبط القبر الى اليوم الثالث لئلا يأتي تلاميذه ليلا ويسرقوه ويقولوا للشعب انه قام من الاموات. فتكون الضلالة الاخيرة اشر من الاولى.
65 Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.65 فقال لهم بيلاطس عندكم حراس. اذهبوا واضبطوه كما تعلمون.
66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.66 فمضوا وضبطوا القبر بالحراس وختموا الحجر