Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Matthæum 26


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :1 ولما اكمل يسوع هذه الاقوال كلها قال لتلاميذه
2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.2 تعلمون انه بعد يومين يكون الفصح وابن الانسان يسلم ليصلب
3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :3 حينئذ اجتمع رؤساء الكهنة والكتبة وشيوخ الشعب الى دار رئيس الكهنة الذي يدعى قيافا.
4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.4 وتشاوروا لكي يمسكوا يسوع بمكر ويقتلوه.
5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
5 ولكنهم قالوا ليس في العيد لئلا يكون شغب في الشعب
6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,6 وفيما كان يسوع في بيت عنيا في بيت سمعان الابرص
7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.7 تقدمت اليه امرأة معها قارورة طيب كثير الثمن فسكبته على راسه وهو متكئ.
8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?8 فلما رأى تلاميذه ذلك اغتاظوا قائلين لماذا هذا الاتلاف.
9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.9 لانه كان يمكن ان يباع هذا الطيب بكثير ويعطى للفقراء.
10 Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.10 فعلم يسوع وقال لهم لماذا تزعجون المرأة فانها قد عملت بي عملا حسنا.
11 Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.11 لان الفقراء معكم في كل حين. واما انا فلست معكم في كل حين.
12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.12 فانها اذ سكبت هذا الطيب على جسدي انما فعلت ذلك لاجل تكفيني.
13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.
13 الحق اقول لكم حيثما يكرز بهذا الانجيل في كل العالم يخبر ايضا بما فعلته هذه تذكارا لها
14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :14 حينئذ ذهب واحد من الاثني عشر الذي يدعى يهوذا الاسخريوطي الى رؤساء الكهنة
15 et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.15 وقال ماذا تريدون ان تعطوني وانا اسلمه اليكم. فجعلوا له ثلاثين من الفضة.
16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
16 ومن ذلك الوقت كان يطلب فرصة ليسلمه
17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?17 وفي اول ايام الفطير تقدم التلاميذ الى يسوع قائلين له اين تريد ان نعد لك لتاكل الفصح.
18 At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.18 فقال اذهبوا الى المدينة الى فلان وقولوا له. المعلم يقول ان وقتي قريب. عندك اصنع الفصح مع تلاميذي.
19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.19 ففعل التلاميذ كما امرهم يسوع واعدوا الفصح
20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.20 ولما كان المساء اتكأ مع الاثني عشر.
21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.21 وفيما هم ياكلون قال الحق اقول لكم ان واحد منكم يسلمني.
22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?22 فحزنوا جدا وابتدأ كل واحد منهم يقول له هل انا هو يا رب.
23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.23 فاجاب وقال. الذي يغمس يده معي في الصحفة هو يسلمني.
24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.24 ان ابن الانسان ماض كما هو مكتوب عنه. ولكن ويل لذلك الرجل الذي به يسلم ابن الانسان. كان خيرا لذلك الرجل لو لم يولد.
25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
25 فاجاب يهوذا مسلمه وقال هل انا هو يا سيدي. قال له انت قلت
26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.26 وفيما هم ياكلون اخذ يسوع الخبز وبارك وكسر واعطى التلاميذ وقال خذوا كلوا. هذا هو جسدي.
27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.27 واخذ الكاس وشكر واعطاهم قائلا اشربوا منها كلكم.
28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.28 لان هذا هو دمي الذي للعهد الجديد الذي يسفك من اجل كثيرين لمغفرة الخطايا.
29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
29 واقول لكم اني من الآن لا اشرب من نتاج الكرمة هذا الى ذلك اليوم حينما اشربه معكم جديدا في ملكوت ابي.
30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.30 ثم سبحوا وخرجوا الى جبل الزيتون
31 Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.31 حينئذ قال لهم يسوع كلكم تشكّون فيّ في هذه الليلة لانه مكتوب اني اضرب الراعي فتتبدد خراف الرعية.
32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.32 ولكن بعد قيامي اسبقكم الى الجليل.
33 Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.33 فاجاب بطرس وقال له وان شك فيك الجميع فانا لا اشك ابدا.
34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.34 قال له يسوع الحق اقول لك انك في هذه الليلة قبل ان يصيح ديك تنكرني ثلاث مرات.
35 Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
35 قال له بطرس ولو اضطررت ان اموت معك لا انكرك. هكذا قال ايضا جميع التلاميذ
36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.36 حينئذ جاء معهم يسوع الى ضيعة يقال لها جثسيماني فقال للتلاميذ اجلسوا ههنا حتى امضي واصلّي هناك.
37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.37 ثم اخذ معه بطرس وابني زبدي وابتدأ يحزن ويكتئب.
38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.38 فقال لهم نفسي حزينة جدا حتى الموت. امكثوا ههنا واسهروا معي.
39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.39 ثم تقدم قليلا وخرّ على وجهه وكان يصلّي قائلا يا ابتاه ان امكن فلتعبر عني هذه الكاس. ولكن ليس كما اريد انا بل كما تريد انت.
40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?40 ثم جاء الى التلاميذ فوجدهم نياما. فقال لبطرس أهكذا ما قدرتم ان تسهروا معي ساعة واحدة.
41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.41 اسهروا وصلّوا لئلا تدخلوا في تجربة. اما الروح فنشيط واما الجسد فضعيف.
42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.42 فمضى ايضا ثانية وصلّى قائلا يا ابتاه ان لم يمكن ان تعبر عني هذه الكاس الا ان اشربها فلتكن مشيئتك.
43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.43 ثم جاء فوجدهم ايضا نياما. اذ كانت اعينهم ثقيلة.
44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.44 فتركهم ومضى ايضا وصلّى ثالثة قائلا ذلك الكلام بعينه.
45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.45 ثم جاء الى تلاميذه وقال لهم ناموا الآن واستريحوا. هوذا الساعة قد اقتربت وابن الانسان يسلم الى ايدي الخطاة.
46 Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.
46 قوموا ننطلق. هوذا الذي يسلمني قد اقترب
47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.47 وفيما هو يتكلم اذا يهوذا واحد من الاثني عشر قد جاء ومعه جمع كثير بسيوف وعصي من عند رؤساء الكهنة وشيوخ الشعب.
48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.48 والذي اسلمه اعطاهم علامة قائلا الذي اقبّله هو هو. امسكوه.
49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.49 فللوقت تقدم الى يسوع وقال السلام يا سيدي. وقبّله.
50 Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.50 فقال له يسوع يا صاحب لماذا جئت. حينئذ تقدموا والقوا الايادي على يسوع وامسكوه.
51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.51 واذا واحد من الذين مع يسوع مدّ يده واستل سيفه وضرب عبد رئيس الكهنة فقطع اذنه.
52 Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.52 فقال له يسوع رد سيفك الى مكانه. لان كل الذين يأخذون السيف بالسيف يهلكون.
53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?53 أتظن اني لا استطيع الآن ان اطلب الى ابي فيقدم لي اكثر من اثني عشر جيشا من الملائكة.
54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ?54 فكيف تكمل الكتب انه هكذا ينبغي ان يكون
55 In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.55 في تلك الساعة قال يسوع للجموع كأنه على لص خرجتم بسيوف وعصي لتاخذوني. كل يوم كنت اجلس معكم اعلّم في الهيكل ولم تمسكوني.
56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
56 واما هذا كله فقد كان لكي تكمل كتب الانبياء. حينئذ تركه التلاميذ كلهم وهربوا
57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.57 والذين امسكوا يسوع مضوا به الى قيافا رئيس الكهنة حيث اجتمع الكتبة والشيوخ.
58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.58 واما بطرس فتبعه من بعيد الى دار رئيس الكهنة فدخل الى داخل وجلس بين الخدام لينظر النهاية.
59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :59 وكان رؤساء الكهنة والشيوخ والمجمع كله يطلبون شهادة زور على يسوع لكي يقتلوه.
60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,60 فلم يجدوا. ومع انه جاء شهود زور كثيرون لم يجدوا. ولكن اخيرا تقدم شاهدا زور
61 et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.61 وقالا. هذا قال اني اقدر ان انقض هيكل الله وفي ثلاثة ايام ابنيه.
62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ?62 فقام رئيس الكهنة وقال له أما تجيب بشيء. ماذا يشهد به هذان عليك.
63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.63 واما يسوع فكان ساكتا. فاجاب رئيس الكهنة وقال له استحلفك بالله الحي ان تقول لنا هل انت المسيح ابن الله.
64 Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.64 قال له يسوع انت قلت. وايضا اقول لكم من الآن تبصرون ابن الانسان جالسا عن يمين القوة وآتيا على سحاب السماء.
65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :65 فمزّق رئيس الكهنة حينئذ ثيابه قائلا قد جدّف. ما حاجتنا بعد الى شهود. ها قد سمعتم تجديفه.
66 quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.66 ماذا ترون. فاجابوا وقالوا انه مستوجب الموت.
67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,67 حينئذ بصقوا في وجهه ولكموه. وآخرون لطموه
68 dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?
68 قائلين تنبأ لنا ايها المسيح من ضربك
69 Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.69 اما بطرس فكان جالسا خارجا في الدار. فجاءت اليه جارية قائلة وانت كنت مع يسوع الجليلي.
70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.70 فانكر قدام الجميع قائلا لست ادري ما تقولين.
71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.71 ثم اذ خرج الى الدهليز رأته اخرى فقالت للذين هناك وهذا كان مع يسوع الناصري.
72 Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.72 فانكر ايضا بقسم اني لست اعرف الرجل.
73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.73 وبعد قليل جاء القيام وقالوا لبطرس حقا انت ايضا منهم فان لغتك تظهرك.
74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.74 فابتدأ حينئذ يلعن ويحلف اني لا اعرف الرجل. وللوقت صاح الديك.
75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.75 فتذكر بطرس كلام يسوع الذي قال له انك قبل ان يصيح الديك تنكرني ثلاث مرات. فخرج الى خارج وبكى بكاء مرا