Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Matthæum 26


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :1 ויהי ככלות ישוע לדבר את כל הדברים האלה ויאמר אל תלמידיו
2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.2 אתם ידעתם כי אחרי יומים יהיה הפסח ובן האדם ימסר להצלב
3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :3 ויקהלו הכהנים הגדולים והסופרים וזקני העם אל חצר הכהן הגדול הנקרא קיפא
4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.4 ויועצו יחדו לתפש את ישוע בערמה ולהמיתו
5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
5 ויאמרו אך לא בחג פן תהיה מהומה בעם
6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,6 ויהי בהיות ישוע בית היני בבית שמעון המצרע
7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.7 ותקרב אליו אשה ובידה פך שמן יקר מאד ותצק על ראשו בהסבו על השלחן
8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?8 ויראו התלמידים ויתרעמו לאמר על מה האבוד הזה
9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.9 כי השמן הזה היה ראוי להמכר במחיר רב ולתתו לעניים
10 Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.10 וידע ישוע ויאמר אליהם למה תוגו את האשה הלא מעשה טוב עשתה עמדי
11 Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.11 כי עניים תמיד עמכם ואנכי אינני אתכם תמיד
12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.12 כי אשר שפכה את השמן הזה על גופי לחנט אותי עשתה זאת
13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.
13 אמן אמר אני לכם באשר תקרא הבשורה הזאת בכל העולם גם את אשר היא עשתה יספר לזכרון לה
14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :14 וילך אחד משנים העשר הנקרא יהודה איש קריות אל ראשי הכהנים
15 et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.15 ויאמר מה תתנו לי ואמסרנו בידכם וישקלו לו שלשים כסף
16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
16 ומן העת ההיא בקש תאנה למסר אותו
17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?17 ויהי בראשון לחג המצות ויגשו התלמידים אל ישוע לאמר באי זה מקום תחפץ כי נכין לך לאכל את הפסח
18 At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.18 ויאמר לכו העירה אל פלני אלמני ואמרתם אליו כה אמר הרב עתי קרובה היא ובביתך אעשה את הפסח עם תלמידי
19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.19 ויעשו התלמידים כאשר צום ישוע ויכינו את הפסח
20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.20 ויהי בערב ויסב עם שנים העשר
21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.21 ובאכלם ויאמר אמן אמר אני לכם כי אחד מכם ימסרני
22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?22 ויתעצבו מאד ויחלו איש ואיש לאמר לו האנכי הוא אדני
23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.23 ויען ויאמר האיש אשר טבל עמי את ידו בקערה הוא ימסרני
24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.24 הן בן האדם הלוך ילך לו ככתוב עליו אבל אוי לאיש ההוא אשר על ידו ימסר בן האדם טוב לאיש ההוא אם לא נולד
25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
25 ויען יהודה המסר אותו ויאמר רבי האני הוא ויאמר אליו אתה אמרת
26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.26 ובאכלם ויקח ישוע את הלחם ויברך ויבצע ויתן לתלמידים ויאמר קחו ואכלו זה הוא גופי
27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.27 ויקח את הכוס ויברך ויתן להם לאמר שתו ממנה כלכם
28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.28 כי זה הוא דמי דם הברית החדשה הנשפך בעד רבים לסליחת חטאים
29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
29 ואני אמר לכם כי מעתה שתה לא אשתה מתנובת הגפן הזאת עד היום ההוא אשר אשתה אתה עמכם חדשה במלכות אבי
30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.30 ויהי אחרי גמרם את ההלל ויצאו אל הר הזיתים
31 Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.31 אז אמר אליהם ישוע אתם כלכם תכשלו בי בלילה הזה כי כתוב אכה את הרעה ותפוצין הצאן
32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.32 ואחרי קומי אלך לפניכם הגלילה
33 Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.33 ויען פטרוס ויאמר לו גם כי יכשלו בך כלם אני לעולם לא אכשל
34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.34 ויאמר אליו ישוע אמן אמר אני לך כי בלילה הזה בטרם יקרא התרנגול תכחש בי שלש פעמים
35 Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
35 ויאמר אליו פטרוס גם כי יהיה עלי למות אתך כחש לא אכחש בך וכן אמרו גם כל התלמידים
36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.36 אחרי כן בא אתם ישוע אל חצר הנקרא גת שמני ויאמר אל התלמידים שבו לכם פה עד אשר אלך שמה והתפללתי
37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.37 ויקח אתו את פטרוס ואת שני בני זבדי ויחל להעצב ולמוג
38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.38 ויאמר להם נפשי מרה לי עד מות עמדו פה ושקדו עמי
39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.39 וילך מעט האלה ויפל על פניו ויתפלל לאמר אבי אם יוכל להיות תעבר נא מעלי הכוס הזאת אך לא כרצוני כי אם כרצונך
40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?40 ויבא אל התלמידים וימצאם ישנים ויאמר אל פטרוס הנה לא היה ביכלתכם לשקד עמי שעה אחת
41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.41 שקדו והתפללו פן תבאו לידי נסיון הן הרוח היא חפצה והבשר הוא רפה
42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.42 ויוסף ללכת לו שנית ויתפלל לאמר אבי אם לא תוכל הכוס הזאת לעבר ממני מבלי שתותי אתה יהי כרצונך
43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.43 ויבא וימצאם גם בפעם הזאת ישנים כי עיניהם היו כבדות
44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.44 ויניחם ויוסף ללכת ויתפלל שלישית באמרו עוד הפעם כדבר הזה
45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.45 ויבא אל התלמידים ויאמר אליהם נומו מעתה ונוחו הנה השעה קרובה ובן האדם נמסר לידי חטאים
46 Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.
46 קומו ונלכה הנה הלך וקרב המסר אותי
47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.47 עודנו מדבר והנה בא יהודה אחד משנים העשר ועמו המון רב ברחבות ובמקלות מאת ראשי הכהנים וזקני העם
48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.48 והמסר אתו נתן להם אות לאמר האיש אשר אשקהו זה הוא תפשוהו
49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.49 ומיד נגש אל ישוע ויאמר שלום לך רבי וינשק לו
50 Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.50 ויאמר אליו ישוע רעי על מה באת ויגשו וישלחו את ידיהם בישוע ויתפשו אתו
51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.51 והנה אחד מן האנשים אשר עם ישוע שלח ידו וישלף חרבו ויך את עבד הכהן הגדול ויקצץ את אזנו
52 Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.52 ויאמר אליו ישוע השב את חרבך אל תערה כי כל אחזי חרב בחרב יאבדו
53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?53 או היחשב לבך כי לא יכלתי לשאל עתה מאת אבי והוא יצוה לי יותר משנים עשר לגיונות של מלאכים
54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ?54 ואיככה אפוא ימלאו הכתובים כי כן היה תהיה
55 In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.55 בשעה ההיא אמר ישוע אל המון העם כעל פריץ יצאתם בחרבות ובמקלות לתפשני ויום יום הייתי ישב ומלמד אצלכם במקדש ולא החזקתם בי
56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
56 וכל זאת היתה למלאת כתבי הנביאים אז עזבוהו התלמידים כלם וינוסו
57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.57 והאנשים אשר תפשו את ישוע הוליכהו אל קיפא הכהן הגדול אשר נקהלו שם הסופרים והזקנים
58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.58 ופטרוס הלך אחריו מרחוק עד לחצר הכהן הגדול ויבא פנימה וישב לו אצל המשרתים לראות את אחרית הדבר
59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :59 והכהנים הגדולים והסופרים וכל הסנהדרין בקשו עדות שקר בישוע להמיתו ולא מצאו
60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,60 ואף בעמד שם עדי שקר רבים לא מצאו ובאחרונה נגשו שני עדי שקר
61 et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.61 ויאמרו זה אמר יש ביכלתי להרס את היכל האלהים ולשוב לבנותו בשלשת ימים
62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ?62 ויקם הכהן הגדול ויאמר אליו האינך משיב דבר על אשר ענו בך אלה
63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.63 וישוע החריש ויען הכהן הגדול ויאמר לו משביעך אני באלהים חיים שתאמר לנו אם אתה הוא המשיח בן האלהים
64 Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.64 ויאמר אליו ישוע אתה אמרת אבל אני אמר לכם כי מעתה תראו את בן האדם ישב לימין הגבורה ובא עם ענני השמים
65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :65 ויקרע הכהן הגדול את בגדיו ויאמר הוא גדף ומה לנו עוד לבקש עדים הנה עתה שמעתם את גדופו
66 quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.66 מה דעתכם ויענו ויאמרו איש מות הוא
67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,67 וירקו בפניו ויכהו באגרוף ואחרים הכהו על הלחי
68 dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?
68 ויאמרו הנבא לנו המשיח מי הוא המכה אותך
69 Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.69 ופטרוס ישב מחוץ לבית בחצר ותגש אליו שפחה לאמר גם אתה היית עם ישוע הגלילי
70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.70 ויכחש בפני כלם לאמר לא ידעתי מה את אמרת
71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.71 ויצא אל פתח השער ותרא אותו אחרת ותאמר לאנשים אשר שם גם זה היה עם ישוע הנצרי
72 Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.72 ויוסף לכחש וישבע לאמר לא ידעתי את האיש
73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.73 וכמעט אחרי כן ויגשו העמדים שם ויאמרו אל פטרוס אמת כי גם אתה מהם כי גם לשונך מגלה אותך
74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.74 ויחל להחרים את נפשו ולהשבע לאמר לא ידעתי את האיש ומיד קרא התרנגול
75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.75 ויזכר פטרוס את דבר ישוע אשר אמר אליו לאמר בטרם יקרא התרנגול תכחש בי שלש פעמים ויצא החוצה וימרר בבכי