Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Matthæum 21


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,1 Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montemOliveti, tunc Iesus misit duos discipulos
2 dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :2 dicens eis: “ Ite in castellum,quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea;solvite et adducite mihi.
3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.3 Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominuseos necessarios habet”, et confestim dimittet eos ”.
4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :4 Hoc autem factum est,ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem:
5 Dicite filiæ Sion :
Ecce rex tuus venit tibi
mansuetus, sedens super asinam,
et pullum filium subjugalis.
5 “ Dicite filiae Sion:
Ecce Rex tuus venit tibi,
mansuetus et sedens super asinam
et super pullum filium subiugalis ”.
6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.6 Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus,
7 Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.7 et adduxeruntasinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea.
8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via :8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramosde arboribus et sternebant in via.
9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.9 Turbae autem, quae praecedebant eum et quaesequebantur, clamabant dicentes: “ Hosanna filio David! Benedictus, qui venitin nomine Domini! Hosanna in altissimis! ”.
10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?10 Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “ Quisest hic?”.
11 Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.11 Turbae autem dicebant: “ Hic est Iesus propheta a NazarethGalilaeae ”.
12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :12 Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes intemplo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,
13 et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.13 etdicit eis: “ Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur".Vos autem facitis eam speluncam latronum ”.
14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.14 Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos.
15 Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,15 Videntesautem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantesin templo et dicentes: “ Hosanna filio David ”, indignati sunt
16 et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?16 etdixerunt ei: “ Audis quid isti dicant? ”. Iesus autem dicit eis: “ Utique;numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"?”.
17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.
17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibiquemansit.
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.19 Et videns fici arborem unamsecus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi:“ Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ”. Et arefacta est continuoficulnea.
20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “ Quomodo continuoaruit ficulnea? ”.
21 Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.21 Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Sihabueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed etsi monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet.
22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
22 Et omnia,quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.
23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotumet seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedithanc potestatem? ”.
24 Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.24 Respondens autem Iesus dixit illis: “ Interrogabo voset ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in quapotestate haec facio:
25 Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes :25 Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus?”. At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “E caelo”,dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”;
26 Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.26 si autem dixerimus: “Exhominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”.
27 Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
27 Et respondentes Iesu dixerunt: “ Nescimus ”. Ait illis et ipse: “ Nec egodico vobis in qua potestate haec facio ”.
28 Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.28 “ Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens adprimum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”.
29 Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.29 Ille autem respondensait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit.
30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :30 Accedens autem adalterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit.
31 quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.31 Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ”. Dicunt: “ Primus ”. Dicitillis Iesus: “ Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos inregnum Dei.
32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
32 Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistisei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes necpaenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
33 Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.33 Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam etsaepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locaviteam agricolis et peregre profectus est.
34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.34 Cum autem tempus fructuumappropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
35 Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.35 Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, aliumvero lapidaverunt.
36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et feceruntillis similiter.
37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.37 Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebunturfilium meum”.
38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic estheres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”.
39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.39 Et apprehensumeum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?40 Cum ergo venerit dominus vineae,quid faciet agricolis illis? ”.
41 Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.41 Aiunt illi: “ Malos male perdet et vineamlocabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ”.
42 Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli :
a Domino factum est istud,
et est mirabile in oculis nostris ?
42 Dicitillis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis:
"Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris" ?
43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.43 Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facientifructus eius.
44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.44 Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quemvero ceciderit, conteret eum ”.
45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius,cognoverunt quod de ipsis diceret;
46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.46 et quaerentes eum tenere, timueruntturbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.