Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Matthæum 21


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,1 ויהי כאשר קרבו לירושלים ובאו אל בית פגי בהר הזיתים וישלח ישוע שנים מן התלמידים
2 dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :2 ויאמר אליהם לכו אל הכפר אשר ממולכם שם תמצאו אתון אסורה ועיר עמה התירו אתם והביאו אלי
3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.3 וכי יאמר איש אליכם דבר ואמרתם האדון צריך להם וברגע ישלחם
4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :4 וכל זאת היתה למלאת הנאמר ביד הנביא לאמר
5 Dicite filiæ Sion :
Ecce rex tuus venit tibi
mansuetus, sedens super asinam,
et pullum filium subjugalis.
5 אמרו לבת ציון הנה מלכך יבוא לך עני ורכב על חמור ועל עיר בן אתנות
6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.6 וילכו התלמידים ויעשו כאשר צוה אתם ישוע
7 Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.7 ויביאו את האתון ואת העיר וישימו עליהם את בגדיהם וירכיבהו עליהם
8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via :8 ורב ההמון פרשו את בגדיהם על הדרך ואחרים כרתו ענפי עצים וישטחום על הדרך
9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.9 והמון העם ההלכים לפניו ואחריו קראו לאמר הושע נא לבן דוד ברוך הבא בשם יהוה הושע נא במרומים
10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?10 ויהי בבאו ירושלים ותהם כל העיר לאמר מי הוא זה
11 Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.11 ויאמרו המני העם זה הוא הנביא ישוע מנצרת אשר בגליל
12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :12 ויבא ישוע אל מקדש האלהים ויגרש משם את כל המוכרים והקונים במקדש ויהפך את שלחנות השלחנים ואת מושבות מכרי היונים
13 et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.13 ויאמר אליהם הן כתוב כי ביתי בית תפלה יקרא ואתם שמתם אתו למערת פריצים
14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.14 ויגשו אליו עורים ופסחים במקדש וירפאם
15 Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,15 ויהי כראות הכהנים הגדולים והסופרים את הנפלאות אשר עשה ואת הילדים הצעקים במקדש ואמרים הושע נא לבן דוד ויחר להם
16 et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?16 ויאמרו אליו השמע אתה את אשר אלה אמרים ויאמר ישוע אליהם כן הכי קרא לא קראתם מפי עוללים ויונקים יסדת עז
17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.
17 ויעזבם ויצא מחוץ לעיר אל בית היני וילן שם
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.18 ובבקר שב אל העיר והוא רעב
19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.19 וירא תאנה אחת על הדרך ויקרב אליה ולא מצא בה מאומה מלבד העלים ויאמר אליה מעתה לא יהיה ממך פרי עד עולם ותיבש התאנה פתאם
20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?20 ויראו התלמידים ויתמהו לאמר איך יבשה התאנה פתאם
21 Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.21 ויען ישוע ויאמר אליהם אמן אמר אני לכם אם תהיה לכם אמונה ואינכם מסתפקים לא לבד כמעשה התאנה הזאת תעשו כי גם באמרכם אל ההר הזה הנשא והעתק אל תוך הים היו תהיה
22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
22 וכל אשר תשאלו בתפלה ואתם מאמינים תקחהו
23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?23 ויבא אל המקדש ויהי בלמדו שם ויגשו אליו ראשי הכהנים וזקני העם ויאמרו באי זו רשות אתה עשה אלה ומי נתן לך הרשות הזאת
24 Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.24 ויען יושע ויאמר אליהם גם אני אשאלה אתכם דבר אחד אשר אם תגידו אתו לי גם אני אגיד לכם באי זו רשות אני עשה אלה
25 Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes :25 טבילת יוחנן מאין היתה המן השמים אם מבני אדם ויחשבו בלבבם לאמר
26 Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.26 אם נאמר מן השמים יאמר אלינו מדוע אפוא לא האמונתם לו ואם נאמר מבני אדם יראים אנחנו את המון העם כי כלם חשבים את יוחנן לנביא
27 Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
27 ויענו את ישוע ויאמרו לא ידענו ויאמר אליהם גם אני לא אמר לכם באי זו רשות אני עשה אלה
28 Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.28 אבל מה דעתכם איש היה ולו שני בנים ויגש אל הראשון ויאמר בני לך היום ועבד בכרמי
29 Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.29 ויען ויאמר אינני אבא ואחרי כן נחם וילך
30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :30 ויגש אל השני וידבר כזאת גם אליו ויען ויאמר הנני אדני ולא הלך
31 quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.31 מי משניהם עשה את רצון האב ויאמרו אליו הראשון ויאמר להם ישוע אמן אמר אני לכם המוכסים והזונות יקדמו אתכם לבוא אל מלכות האלהים
32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
32 כי יוחנן בא אליכם בדרך צדקה ולא האמנתם לו אבל המוכסים והזונות הם האמינו לו ואתם ראיתם ולא שבתם אחרי כן להאמין לו
33 Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.33 משל אחר שמעו איש בעל בית היה ויטע האיש כרם ויעש גדר סביב לו ויחצב יקב ויבן מגדל בתוכו ויתנהו אל כרמים וילך בדרך מרחוק
34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.34 ויהי בהגיע עת האסיף וישלח עבדיו אל הכרמים לקחת את פריו
35 Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.35 ויחזיקו הכרמים בעבדיו את זה הכו ואת זה הרגו ואת זה סקלו
36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.36 ויוסף שלח עבדים אחרים רבים מן הראשונים ויעשו ככה גם להם
37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.37 ובאחרונה שלח אליהם את בנו באמרו מפני בני יגורו
38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.38 ויהי כראות הכרמים את הבן ויאמרו איש אל אחיו זה הוא היורש לכו ונהרגהו ונאחזה בנחלתו
39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.39 ויחזיקו בו וידחפוהו אל מחוץ לכרם ויהרגו אתו
40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?40 והנה כבוא בעל הכרם מה יעשה לכרמים ההם
41 Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.41 ויאמרו אליו ירע לרעים ויאבדם ואת הכרם יתן לכרמים אחרים אשר ישיבו לו את הפרי בעתו
42 Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli :
a Domino factum est istud,
et est mirabile in oculis nostris ?
42 ויאמר ישוע אליהם הכי קרא לא קראתם בכתובים אבן מאסו הבונים היתה לראש פנה מאת יהוה היתה זאת היא נפלאת בעינינו
43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.43 על כן אני אמר לכם כי תקח מכם מלכות האלהים ותנתן לגוי אשר יעשה את פריה
44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.44 והנפל על האבן ההיא ישבר ואשר תפל עליו תשחקהו
45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.45 ויהי כשמע הכהנים הגדולים והפרושים את משליו ויבינו כי עליהם דבר
46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.46 ויבקשו לתפשו אך יראו מפני המון העם כי לנביא חשבהו