Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Numeri 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis.2 “ Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus.
3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.3 Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab;
4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.4 et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti.
5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.5 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar;
6 Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti.
7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon;
8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.8 et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti.
9 Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur.
9 Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur.
10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.10 Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur;
11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.11 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta sex milia quingenti.
12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.12 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai;
13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.13 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem milia trecenti.
14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deuel;
15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.15 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta.
16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur.16 Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur.
17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
17 Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur.
18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.18 Ad occidentalem plagam erit vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud;
19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.19 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia quingenti.
20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.21 cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo milia ducenti.
22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.22 In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis;
23 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.23 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque milia quadringenti.
24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur.
24 Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur.
25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.25 Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai;
26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.26 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo milia septingenti.
27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.27 Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran;
28 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.28 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia et mille quingenti.
29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan;
30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti.
31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.
31 Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua ”.
32 Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.32 Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta.
33 Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël : sic enim præceperat Dominus Moysi.33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi.
34 Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.34 Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum.