Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Amos 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Hæc dicit Dominus :
Super tribus sceleribus Moab,
et super quatuor non convertam eum,
eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.
1 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Moab
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod incenderit ossa regis Edom
usque ad cinerem,
2 Et mittam ignem in Moab,
et devorabit ædes Carioth :
et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ.
2 mittam ignem in Moab,
et devorabit aedes Carioth,
et morietur in tumultu Moab,
in clamore et voce tubae;
3 Et disperdam judicem de medio ejus,
et omnes principes ejus interficiam cum eo,
dicit Dominus.
3 disperdam iudicem de medio eius
et omnes principes eius interficiam cum eo ”,
dicit Dominus.
4 Hæc dicit Dominus :
Super tribus sceleribus Juda,
et super quatuor non convertam eum,
eo quod abjecerit legem Domini
et mandata ejus non custodierit :
deceperant enim eos idola sua,
post quæ abierant patres eorum.
4 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Iudae
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod abiecerint legem Domini
et mandata eius non custodierint
C deceperunt enim eos idola sua,
post quae abierant patres eorum C
5 Et mittam ignem in Juda,
et devorabit ædes Jerusalem.
5 mittam ignem in Iudam,
et devorabit aedes Ierusalem ”.
6 Hæc dicit Dominus :
Super tribus sceleribus Israël,
et super quatuor non convertam eum,
pro eo quod vendiderit pro argento justum,
et pauperem pro calceamentis.
6 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Israel
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod vendiderint pro argento iustum
et pauperem pro calceamentis;
7 Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum,
et viam humilium declinant :
et filius ac pater ejus ierunt ad puellam,
ut violarent nomen sanctum meum.
7 qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum
et viam humilium declinaverint,
et filius ac pater eius iverint ad puellam,
ut violarent nomen sanctum meum;
8 Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare,
et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
8 et super vestimentis pignoratis accubuerint
iuxta omne altare
et vinum damnatorum biberint
in domo Dei sui.
9 Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum,
cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus,
et fortis ipse quasi quercus ;
et contrivi fructum ejus desuper,
et radices ejus subter.
9 Ego autem exterminaveram
Amorraeum a facie eorum,
cuius altitudo sicut altitudo cedrorum,
et fortitudo quasi quercuum;
exterminaveram fructum eius desuper
et radices eius subter.
10 Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti,
et duxi vos in deserto quadraginta annis,
ut possideretis terram Amorrhæi.
10 Ego ascendere vos feci
de terra Aegypti
et duxi vos in deserto
quadraginta annis,
ut possideretis terram Amorraei;
11 Et suscitavi de filiis vestris in prophetas,
et de juvenibus vestris nazaræos.
Numquid non ita est, filii Israël ? dicit Dominus.
11 et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos.
Numquid non ita est, filii Israel?,
dicit Dominus.
12 Et propinabitis nazaræis vinum,
et prophetis mandabitis, dicentes :
Ne prophetetis.
12 Et propinastis nazaraeis vinum
et prophetis mandastis dicentes:
“Ne prophetetis”.
13 Ecce ego stridebo subter vos,
sicut stridet plaustrum onustum fœno.
13 Ecce ego comprimam vos ad solum,
sicut comprimit plaustrum
onustum feno;
14 Et peribit fuga a veloce,
et fortis non obtinebit virtutem suam,
et robustus non salvabit animam suam :
14 deerit fuga a veloce,
et fortis non firmabit virtutem suam,
et robustus non salvabit animam suam;
15 et tenens arcum non stabit,
et velox pedibus suis non salvabitur,
et ascensor equi non salvabit animam suam :
15 tenens arcum non stabit,
et velox pedibus suis non salvabitur;
ascensor equi non salvabit animam suam,
16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die,
dicit Dominus.
16 et fortissimus corde inter robustos
nudus fugiet in illa die ”,
dicit Dominus.