Osee 4
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Smith Van Dyke |
|---|---|
| 1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. | 1 اسمعوا قول الرب يا بني اسرائيل. ان للرب محاكمة مع سكان الارض لانه لا امانة ولا احسان ولا معرفة الله في الارض. |
| 2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. | 2 لعن وكذب وقتل وسرقة وفسق. يعتنفون ودماء تلحق دماء. |
| 3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur. | 3 لذلك تنوح الارض ويذبل كل من يسكن فيها مع حيوان البرية وطيور السماء واسماك البحر ايضا تنتزع |
| 4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti. | 4 ولكن لا يحاكم احد ولا يعاتب احد. وشعبك كمن يخاصم كاهنا. |
| 5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam. | 5 فتتعثر في النهار ويتعثر ايضا النبي معك في الليل وانا اخرب امّك. |
| 6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. | 6 قد هلك شعبي من عدم المعرفة. لانك انت رفضت المعرفة ارفضك انا حتى لا تكهن لي. ولانك نسيت شريعة الهك انسى انا ايضا بنيك. |
| 7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo. | 7 على حسبما كثروا هكذا اخطأوا اليّ فابدل كرامتهم بهوان. |
| 8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. | 8 يأكلون خطية شعبي والى اثمهم يحملون نفوسهم. |
| 9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. | 9 فيكون كما الشعب هكذا الكاهن واعاقبهم على طرقهم وارد اعمالهم عليهم. |
| 10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. | 10 فيأكلون ولا يشبعون ويزنون ولا يكثرون لانهم قد تركوا عبادة الرب. |
| 11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. | 11 الزنى والخمر والسلافة تخلب القلب. |
| 12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. | 12 شعبي يسأل خشبه وعصاه تخبره لان روح الزنى قد اضلّهم فزنوا من تحت الههم. |
| 13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt. | 13 يذبحون على رؤوس الجبال ويبخرون على التلال تحت البلوط واللبنى والبطم لان ظلها حسن. لذلك تزني بناتكم وتفسق كنّاتكم. |
| 14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit. | 14 لا اعاقب بناتكم لانهنّ يزنين ولا كنّاتكم لانهنّ يفسقن. لانهم يعتزلون مع الزانيات ويذبحون مع الناذرات الزنى. وشعب لا يعقل يصرع |
| 15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus ! | 15 ان كنت انت زانيا يا اسرائيل فلا يأثم يهوذا. ولا تأتوا الى الجلجال ولا تصعدوا الى بيت آون ولا تحلفوا حيّ هو الرب. |
| 16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine. | 16 انه قد جمح اسرائيل كبقرة جامحة. الآن يرعاهم الرب كخروف في مكان واسع. |
| 17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum. | 17 افرايم موثق بالاصنام. اتركوه. |
| 18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. | 18 متى انتهت منادمتهم زنوا زنى. احب مجانّها احبوا الهوان. |
| 19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. | 19 قد صرّتها الريح في اجنحتها وخجلوا من ذبائحهم |