Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Danielis 7


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait :1 Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionemcapitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quaelocutus est.
2 Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno.2 Respondit Daniel et dixit: “ Videbam in visione mea nocte: etecce quattuor venti caeli conturbabant mare Magnum,
3 Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.3 et quattuor bestiaegrandes ascendebant de mari diversae inter se.
4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.4 Prima quasi leaena et alashabebat aquilae; aspiciebam, donec evulsae sunt alae eius; et sublata est deterra et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei.
5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas.5 Et eccebestia alia, secunda, similis urso in parte stetit, et tres costae erant in oreeius et in dentibus eius; et sic dicebant ei: “Surge, comede carnes plurimas”.
6 Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.6 Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuorsuper se, et quattuor capita erant in bestia; et potestas data est ei.
7 Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.7 Posthoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atquemirabilis et fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos, comedens atquecomminuens et reliqua pedibus suis conculcans; dissimilis autem erat ceterisbestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.8 Considerabam cornua,et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibusprimis evulsa sunt a facie eius; et ecce oculi quasi oculi hominis erant incornu isto, et os loquens ingentia.
9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammæ ignis : rotæ ejus ignis accensus.9 Aspiciebam,
donec throni positi sunt,
et Antiquus dierum sedit.
Vestimentum eius quasi nix candidum,
et capilli capitis eius quasi lana munda;
thronus eius flammae ignis,
rotae eius ignis accensus.
10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei : judicium sedit, et libri aperti sunt.10 Fluvius igneus effluebat
et egrediebatur a facie eius;
milia milium ministrabant ei,
et decies milies centena milia assistebant ei:
iudicium sedit,
et libri aperti sunt.
11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur : et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni :11 Aspiciebam tunc propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur;et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditaesset ad comburendum igni;
12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus.12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, ettempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus.
13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum.13 Aspiciebam ergo in visione noctis:
et ecce cum nubibus caeli
quasi Filius hominis veniebat
et usque ad Antiquum dierum pervenit,
et in conspectu eius obtulerunt eum;
14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.
14 et data sunt ei potestas et honor et regnum;
et omnes populi, tribus et linguae
ipsi servierunt:
potestas eius potestas aeterna,
quae non auferetur,
et regnum eius, quod non corrumpetur.
15 Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.15 Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitismei conturbaverunt me.
16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me :16 Accessi ad unum de assistentibus et veritatemquaerebam ab eo de omnibus his; qui dixit mihi et interpretationem sermonumedocuit me:
17 Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra.17 “Hae bestiae magnae quattuor, quattuor regna consurgent deterra;
18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.18 suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnumusque in saeculum et saeculum saeculorum”.
19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat :19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilisvalde ab omnibus his et terribilis nimis, dentes ferrei et ungues eius aerei,comedens et comminuens et reliquias pedibus suis conculcans,
20 et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.20 et de cornibusdecem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat ante, et cecideranttria cornua, de cornu illo, quod habebat oculos et os loquens grandia et maiuserat ceteris.
21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversussanctos et praevalebat eis,
22 donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.22 donec venit Antiquus dierum et iudicium deditsanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
23 Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.23 Et sic ait:“Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis etdevorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam.
24 Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.24 Porro cornuadecem regni decem reges erunt; et alius consurget post eos et ipse potentiorerit prioribus et tres reges humiliabit
25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret : et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.25 et sermones contra Excelsum loqueturet sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et legem, ettradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis;
26 Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.26 etiudicium sedebit, et potentiam eius auferent, ut conteratur et dispereat usquein finem;
27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.27 regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subteromne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternumest, et omnes reges servient ei et oboedient” ”.
28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi.28 Hucusque finis verbi.Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est inme; verbum autem in corde meo conservavi.