Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Danielis 14


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.1 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Persesregnum eius.
2 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex.2 Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius.
3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?3 Eratquoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per diessingulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex.
4 Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.4 Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Danieladorabat Deum suum. Dixitque ei rex: “ Quare non adoras Bel? ”.
5 Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ?5 Quirespondens ait ei: “ Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, quicreavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis ”.
6 Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando.6 Et dixit ad eumrex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat etbibat cotidie? ”.
7 Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.7 Et ait Daniel arridens: “ Ne erres, rex; iste enimintrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque bibit aliquando”.
8 Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum.8 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: “ Nisi dixeritismihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini;
9 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis.
Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
9 si autem ostenderitisquoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel ”. Etdixit Daniel regi: “ Fiat iuxta verbum tuum ”.
10 Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo :10 Erant autem sacerdotes Belseptuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Danielein templum Belis.
11 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.11 Et dixerunt sacerdotes Belis: “ Ecce nos egredimur foras;et tu, rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulotuo;
12 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.12 et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, mortemoriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos ”.
13 Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.13 Contemnebant autem,quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semperet devorabant ea.
14 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.14 Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rexposuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem etcribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium etsignantes anulo regis abierunt.
15 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.15 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxtaconsuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt.
16 Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : Salva, rex.16 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo;
17 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna : Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.17 et ait rex: “ Salvanesunt signa, Daniel? ”. Qui respondit: “ Salva, rex ”.
18 Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint hæc.18 Statimque cumaperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: “ Magnus es,Bel, et non est apud te dolus quisquam ”.
19 Et dixit rex : Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.19 Et risit Daniel et tenuit regem,ne ingrederetur intro, et dixit: “ Ecce pavimentum; animadverte, cuiusvestigia sunt haec ”.
20 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.20 Et dixit rex: “ Video vestigia virorum et mulierumet infantium ”. Et iratus est rex.
21 Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum, et templum ejus.
21 Tunc apprehendit sacerdotes et uxores etfilios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur etconsumebant, quae erant super mensam.
22 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.22 Occidit ergo illos rex et tradidit Belin potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius.
23 Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum.23 Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii.
24 Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens.24 Et dixit rex Danieli: “Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum ”.
25 Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi.25 DixitqueDaniel: “ Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens.
26 Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis.26 Tu autem,rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste ”. Etait rex: “ Do tibi ”.
27 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judæus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.27 Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxitpariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptusest draco. Et dixit: “ Ecce quae colebatis ”.
28 Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.28 Cum audissent Babylonii,indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: “Iudaeusfactus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit ”.
29 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.29 Et dixerunt, cum venissent ad regem: “ Trade nobis Danielem; alioquininterficiemus te et domum tuam ”.
30 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.30 Vidit ergo rex quod irruerent in eumvehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.
31 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.31 Qui miserunt eumin lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
32 Erat autem Habacuc propheta in Judæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus.32 Porro in lacu erant septem leones,et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, utdevorarent Danielem.
33 Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.33 Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxeratpulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferretmessoribus.
34 Et dixit Habacuc : Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.34 Dixitque angelus Domini ad Abacuc: “ Fer prandium, quod habes,in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum ”.
35 Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.35 Et dixit Abacuc: “Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio ”.
36 Et clamavit Habacuc, dicens : Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.36 Et apprehendit eum angelusDomini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum inBabylone supra lacum in impetu spiritus sui.
37 Et ait Daniel : Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.37 Et clamavit Abacuc dicens: “Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus ”.
38 Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.
38 Et ait Daniel: “Recordatuses enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te ”.
39 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.39 Surgensque Danielcomedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo.
40 Et exclamavit voce magna rex, dicens : Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.40 Venit ergorex die septima, ut lugeret Danielem; et venit ad lacum et introspexit, et ecceDaniel sedens.
41 Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.41 Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine,Deus Danielis, et non est alius praeter te ”.
42 Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.42 Porro illos, qui perditioniseius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo.