1Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israël, et prophetabis ad eos, 3et dices : Montes Israël,
audite verbum Domini Dei.
Hæc dicit Dominus Deus
montibus et collibus,
rupibus et vallibus :
Ecce ego inducam super vos gladium,
et disperdam excelsa vestra,
4et demoliar aras vestras,
et confringentur simulacra vestra,
et dejiciam interfectos vestros
ante idola vestra :
5et dabo cadavera filiorum Israël
ante faciem simulacrorum vestrorum,
et dispergam ossa vestra
circum aras vestras :
6in omnibus habitationibus vestris
urbes desertæ erunt,
et excelsa demolientur et dissipabuntur :
et interibunt aræ vestræ, et confringentur,
et cessabunt idola vestra,
et conterentur delubra vestra,
et delebuntur opera vestra :
7et cadet interfectus in medio vestri,
et scietis quia ego sum Dominus.
8Et relinquam in vobis eos
qui fugerint gladium in gentibus,
cum dispersero vos in terris :
9et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus
ad quas captivi ducti sunt :
quia contrivi cor eorum
fornicans et recedens a me,
et oculos eorum fornicantes post idola sua :
et displicebunt sibimet super malis
quæ fecerunt in universis abominationibus suis.
10Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum,
ut facerem eis malum hoc.
11Hæc dicit Dominus Deus :
Percute manum tuam
et allide pedem tuum,
et dic : Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël :
quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
12Qui longe est, peste morietur :
qui autem prope, gladio corruet :
et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur :
et complebo indignationem meam in eis.
13Et scietis quia ego Dominus,
cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum,
in circuitu ararum vestrarum,
in omni colle excelso,
et in cunctis summitatibus montium,
et subtus omne lignum nemorosum,
et subtus universam quercum frondosam,
locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.
14Et extendam manum meam super eos :
et faciam terram desolatam et destitutam,
a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum :
et scient quia ego Dominus.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online