Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Jeremiæ 41


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama, de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam, in Masphath, et comederunt ibi panes simul in Masphath.1 Et factum est in mense septi mo, venit Ismael filius Nathaniae filiiElisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliamfilium Ahicam in Maspha; et comederunt ibi panes simul in Maspha.
2 Surrexit autem Ismahel filius Nathaniæ, et decem viri qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ.2 Surrexitautem Ismael filius Nathaniae et decem viri, qui cum eo erant, et percusseruntGodoliam filium Ahicam filii Saphan gladio; et interfecerunt eum, quempraefecerat rex Babylonis terrae.
3 Omnes quoque Judæos qui erant cum Godolia in Masphath, et Chaldæos qui reperti sunt ibi, et viros bellatores, percussit Ismahel.3 Omnes quoque Iudaeos, qui erant cum Godoliain Maspha, et Chaldaeos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussitIsmael.
4 Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente,4 Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente,
5 venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes : et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini.5 veneruntviri de Sichem et de Silo et de Samaria, octoginta viri, rasi barba et scissisvestibus et incisi in cute, et munera et tus habebant in manu, ut offerrent indomo Domini.
6 Egressus ergo Ismahel filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat : cum autem occurrisset eis, dixit ad eos : Venite ad Godoliam filium Ahicam.6 Egressus ergo Ismael filius Nathaniae in occursum eorum deMaspha, incedens et plorans ibat. Cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: “Venite ad Godoliam filium Ahicam ”.
7 Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathaniæ circa medium laci, ipse et viri qui erant cum eo.7 Qui cum venissent ad medium civitatis,interfecit eos Ismael filius Nathaniae et proiecit in medium laci, ipse et viri,qui erant cum eo.
8 Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel : Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis : et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis.8 Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt adIsmael: “ Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti ethordei et olei et mellis ”; et cessavit et non interfecit eos cum fratribussuis.
9 Lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël : ipsum replevit Ismahel filius Nathaniæ occisis.9 Lacus autem, in quem proiecerat Ismael omnia cadavera virorum, quospercussit, est lacus magnus, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel;ipsum replevit Ismael filius Nathaniae occisis.
10 Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphath, filias regis, et universum populum qui remanserat in Masphath, quos commendaverat Nabuzardan princeps militiæ, Godoliæ filio Ahicam : et cepit eos Ismahel filius Nathaniæ, et abiit ut transiret ad filios Ammon.
10 Et captivas duxit Ismaelomnes reliquias populi, qui erant in Maspha, filias regis et universum populum,qui remanserat in Maspha, quos commendaverat Nabuzardan princeps satellitumGodoliae filio Ahicam; et cepit eos Ismael filius Nathaniae et abiit, uttransiret ad filios Ammon.
11 Audivit autem Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniæ,11 Audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erantcum eo, omne malum, quod fecerat Ismael filius Nathaniae,
12 et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniæ : et invenerunt eum ad aquas multas quæ sunt in Gabaon.12 et, assumptisuniversis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae;et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon.
13 Cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Johanan filium Caree, et universos principes bellatorum qui erant cum eo, lætati sunt :13 Cumque vidisset omnispopulus, qui erat cum Ismael, Iohanan filium Caree et universos principesbellatorum, qui erant cum eo, laetati sunt.
14 et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel, in Masphath, reversusque abiit ad Johanan filium Caree.14 Et omnis populus, quem ceperatIsmael in Maspha, reversus est et abiit ad Iohanan filium Caree;
15 Ismahel autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon.15 Ismael autemfilius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon.
16 Tulit ergo Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniæ de Masphath, postquam percussit Godoliam filium Ahicam : fortes viros ad prælium, et mulieres, et pueros, et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon.16 Tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cumeo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismael filio Nathaniaevenientes de Maspha, postquam percussit Godoliam filium Ahicam, viros fortes adproelium et mulieres et pueros et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon.
17 Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, quæ est juxta Bethlehem, ut pergerent, et introirent Ægyptum,17 Etabierunt et sederunt in Gherutchamaam, quae est iuxta Bethlehem, ut pergerent etintroirent Aegyptum
18 a facie Chaldæorum : timebant enim eos, quia percusserat Ismahel filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam, quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda.18 a facie Chaldaeorum; timebant enim eos, quia percusseratIsmael filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonisin regione.