Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Jeremiæ 39


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam.1 Anno nono Sedeciae regis Iudae, mense decimo, venit Nabuchodonosor rexBabylonis et omnis exercitus eius ad Ierusalem et obsidebant eam.
2 Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas :2 Undecimoautem anno Sedeciae, mense quarto, nona mensis, aperta est civitas;
3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media : Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.3 etingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta Media:Nergelsereser Samegarnabu, Sarsachim princeps eunuchorum, Nergelsereser princepsmagorum et omnes reliqui principes regis Babylonis.
4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt : et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Iudae et omnes viri bellatores, fugerunt etegressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam, quae eratinter duos muros, et egressi sunt ad viam Arabae.
5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quæ est in terra Emath : et locutus est ad eum judicia.5 Persecutus est autem eosexercitus Chaldaeorum; et comprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho etcaptum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Rebla, quae est in terraEmath; et locutus est ad eum iudicia.
6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis ejus : et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Rebla in oculis eius, et omnesnobiles Iudae occidit rex Babylonis;
7 Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.7 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxiteum compedibus, ut duceretur in Babylonem.
8 Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt.8 Domum quoque regis et domum vulgisuccenderunt Chaldaei igni; et murum Ierusalem subverterunt.
9 Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.9 Et reliquiaspopuli, quae remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, etsuperfluos artificum, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister satellitumin Babylonem.
10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisitNabuzardan magister satellitum in terra Iudae; et dedit eis vineas et agros indie illa.
11 Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militum, dicens :11 Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistrosatellitum dicens:
12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias : sed ut voluerit, sic facias ei.12 “ Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque eimali facias, sed, ut voluerit, sic facies ei ”.
13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,13 Misit ergo Nabuzardanprinceps satellitum et Nabusezban princeps eunuchorum et Nergelsereser princepsmagorum et omnes optimates regis Babylonis
14 miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo.14 miserunt et tulerunt Ieremiam devestibulo custodiae et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, utduceret domum. Et habitavit in populo.
15 Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens :15 Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulocustodiae, dicens:
16 Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.16 “ Vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens: Haec dicitDominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatemhanc in malum et non in bonum; et erunt in conspectu tuo in die illa.
17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas :17 Etliberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum, quos tuformidas;
18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi animatua quasi spolium, quia in me habuisti fiduciam ”, ait Dominus.