Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Jeremiæ 38


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Juchal filius Selemiæ, et Phassur filius Melchiæ, sermones quos Jeremias loquebatur ad omnem populum, dicens :1 Audivit autem Saphatias fi lius Matthan et Godolias fi lius Phassur etIuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae sermones, quos Ieremiasloquebatur ad omnem populum dicens:
2 Hæc dicit Dominus : Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste : qui autem profugerit ad Chaldæos, vivet, et erit anima ejus sospes et vivens.2 “ Haec dicit Dominus: Quicumque manseritin civitate hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem profugerit adChaldaeos, vivet, et erit anima eius quasi spolium et vivet.
3 Hæc dicit Dominus : Tradendo tradetur civitas hæc in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam.3 Haec dicitDominus: Certe tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, etcapiet eam ”.
4 Et dixerunt principes regi : Rogamus ut occidatur homo iste : de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hæc : siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed malum.4 Et dixerunt principes regi: “ Rogamus, ut occidatur homo iste; de industriaenim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, etmanus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec; siquidem homo iste nonquaerit pacem populo huic sed malum ”.
5 Et dixit rex Sedecias : Ecce ipse in manibus vestris est : nec enim fas est regem vobis quidquam negare.5 Et dixit rex Sedecias: “ Ecce ipsein manibus vestris est; nequit enim rex vobis quidquam negare ”.
6 Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiæ filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris : et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum : descendit itaque Jeremias in cœnum.6 Tuleruntergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii regis, qui erat investibulo custodiae. Et submiserunt Ieremiam funibus. Et in lacu non erat aquased lutum; descendit itaque Ieremias in caenum.
7 Audivit autem Abdemelech Æthiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin :7 Audivit autem Abdemelech Aethiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quodmisissent Ieremiam in lacum; porro rex sedebat in porta Beniamin.
8 et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens :8 Et egressusest Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens:
9 Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame : non sunt enim panes ultra in civitate.9 “ Domine mirex, malefecerunt viri isti omnia, quaecumque perpetrarunt contra Ieremiamprophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panesultra in civitate ”.
10 Præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi, dicens : Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur.10 Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens: “Tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu, antequammoriatur ”.
11 Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, quæ erat sub cellario, et tulit inde veteres pannos, et antiqua quæ computruerant, et submisit ea ad Jeremiam in lacum per funiculos.11 Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domumregis, in conclave, quod erat sub thesauro, et tulit inde pannos ex vestibusveteribus et scissis et submisit eos ad Ieremiam in lacum per funiculos.
12 Dixitque Abdemelech Æthiops ad Jeremiam : Pone veteres pannos, et hæc scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Jeremias sic,12 Dixitque Abdemelech Aethiops ad Ieremiam: “ Pone veteres pannos et haec scissasub scapuli et postea funes ”. Fecit ergo Ieremias sic;
13 et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu : mansit autem Jeremias in vestibulo carceris.
13 et extraxeruntIeremiam funibus et eduxerunt eum de lacu. Mansit autem Ieremias in vestibulocustodiae.
14 Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini : et dixit rex ad Jeremiam : Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid.14 Et misit rex Sedecias et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium,quod erat in domo Domini; et dixit rex ad Ieremiam: “Interrogo ego tesermonem, ne abscondas a me aliquid ”.
15 Dixit autem Jeremias ad Sedeciam : Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me ? et si consilium dedero tibi, non me audies.15 Dixit autem Ieremias ad Sedeciam:“ Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? Et si consilium dederotibi, non me audies ”.
16 Juravit ergo rex Sedecias Jeremiæ clam, dicens : Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum qui quærunt animam tuam.16 Iuravit ergo rex Sedecias Ieremiae clam dicens: “Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, non occidam te et non tradam te inmanu virorum istorum, qui quaerunt animam tuam ”.
17 Et dixit Jeremias ad Sedeciam : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas hæc non succendetur igni : et salvus eris tu, et domus tua.17 Et dixit Ieremias adSedeciam: “ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si profectus exierisad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendeturigni, et salvus eris tu et domus tua;
18 Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas hæc in manus Chaldæorum, et succendent eam igni : et tu non effugies de manu eorum.18 si autem non exieris ad principes regisBabylonis, tradetur civitas haec in manu Chaldaeorum, et succendent eam igni, ettu non effugies de manu eorum ”.
19 Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam : Sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldæos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi.19 Et dixit rex Sedecias ad Ieremiam: “Sollicitus sum propter Iudaeos, qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradarin manus eorum, et illudant mihi ”.
20 Respondit autem Jeremias : Non te tradent. Audi, quæso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua.20 Respondit autem Ieremias: “ Non tetradent; audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit,et vivet anima tua.
21 Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus :21 Quod si nolueris egredi, iste est sermo, quem ostenditmihi Dominus:
22 ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsæ dicent : Seduxerunt te, et prævaluerunt adversum te, viri pacifici tui : demerserunt in cœno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te.22 Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in domo regis Iudae,educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent:
“Seduxerunt te et praevaluerunt adversum te
viri pacifici tui;
demersi sunt in caeno pedes tui,
illi autem recesserunt a te”.
23 Et omnes uxores tuæ et filii tui educentur ad Chaldæos : et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni.23 Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos, et non effugiesmanus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris; et civitatem hanc comburetigni ”.
24 Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam : Nullus sciat verba hæc, et non morieris.24 Dixit ergo Sedecias ad Ieremiam: “ Nullus sciat verba haec, et nonmorieris.
25 Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi : Indica nobis quid locutus sis cum rege : ne celes nos, et non te interficiemus : et quid locutus est tecum rex :25 Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint adte et dixerint tibi: “Indica nobis, quid locutus sis cum rege, ne celes nos,et non te interficiemus, et quid locutus est tecum rex”,
26 dices ad eos : Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci juberet in domum Jonathan, et ibi morerer.26 dices ad eos: “Prostraviego preces meas coram rege, ne me reduci iuberet in domum Ionathan, et ibimorerer” ”.
27 Venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam, et interrogaverunt eum, et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex : et cessaverunt ab eo : nihil enim fuerat auditum.27 Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam et interrogaverunteum, et locutus est eis iuxta omnia verba, quae praeceperat ei rex; etcessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum.
28 Mansit vero Jeremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Jerusalem : et factum est ut caperetur Jerusalem.28 Mansit vero Ieremias investibulo custodiae usque ad diem, quo capta est Ierusalem.
Et factum est ut caperetur Ierusalem.