Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Jeremiæ 28


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens :1 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Iudae, inanno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaonin domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens:
2 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Contrivi jugum regis Babylonis.2 “ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Contrivi iugum regis Babylonis.
3 Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem.3 Adhuc duo annidierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulitNabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem.
4 Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus : conteram enim jugum regis Babylonis.4 EtIechoniam filium Ioachim regem Iudae et omnem transmigrationem Iudae, quiingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus; conteramenim iugum regis Babylonis ”.
5 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini :5 Et dixit Ieremias propheta ad Hananiamprophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domoDomini,
6 et ait Jeremias propheta : Amen ! sic faciat Dominus : suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.6 et ait Ieremias propheta: “ Amen, sic faciat Dominus! SuscitetDominus verba tua, quae prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini et omnistransmigratio de Babylone ad locum istum.
7 Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi :7 Verumtamen audi verbum hoc, quod egoloquor in auribus tuis et in auribus universi populi:
8 prophetæ qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prælio, et de afflictione, et de fame :8 Prophetae, qui fueruntante me et ante te ab initio et prophetaverunt super terras multas et superregna magna de proelio et de afflictione et de peste;
9 propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate.9 propheta, quivaticinatur pacem, cum venerit verbum eius, scietur propheta, quem misit Dominusin veritate ”.
10 Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, et confregit eam.10 Et tulit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae et confregitillud;
11 Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens : Hæc dicit Dominus : Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium.11 et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens: “ Haec dicitDominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annosdierum de collo omnium gentium ”. Et abiit Ieremias propheta in viam suam.
12 Et abiit Jeremias propheta in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, dicens :12 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Hananias prophetaiugum de collo Ieremiae prophetae, dicens:
13 Vade, et dices Hananiæ : Hæc dicit Dominus : Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas.13 “Vade et dices Hananiae: Haecdicit Dominus: Iuga lignea contrivisti et facies pro eis iuga ferrea.
14 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei : insuper et bestias terræ dedi ei.14 Quiahaec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum posui super collumcunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, etservient ei; insuper et bestias terrae dedi ei ”.
15 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam : Audi, Hanania : non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.15 Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: “Audi, Hanania! Non misitte Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.
16 Idcirco hæc dicit Dominus : Ecce ego mittam te a facie terræ : hoc anno morieris : adversum enim Dominum locutus es.16 Idcirco haecdicit Dominus: Ecce emittam te a facie terrae; hoc anno morieris, adversum enimDominum praevaricationem locutus es ”.
17 Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.17 Et mortuus est Hananias propheta inanno illo, mense septimo.