Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Jeremiæ 11


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens :1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
2 Audite verba pacti hujus,
et loquimini ad viros Juda,
et ad habitatores Jerusalem,
2 “ Audite verbapacti huius et loquimini ad viros Iudae et habitatores Ierusalem.
3 et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus Israël :
Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus
3 Et dices adeos: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verbapacti huius,
4 quod præcepi patribus vestris,
in die qua eduxi eos de terra Ægypti,
de fornace ferrea, dicens :
Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis,
et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum :
4 quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terraAegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quaepraecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum;
5 ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris,
daturum me eis terram fluentem lacte et melle,
sicut est dies hæc. Et respondi, et dixi : Amen, Domine.
5 utsuscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terramfluentem lacte et melle, sicut est dies haec ”. Et respondi et dixi: “ Amen,Domine ”.
6 Et dixit Dominus ad me : Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda,
et foris Jerusalem, dicens :
Audite verba pacti hujus, et facite illa,
6 Et dixit Dominus ad me: “ Vociferare omnia verba haec in civitatibus Iudaeet in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius et facite illa.
7 quia contestans contestatus sum patres vestros,
in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc :
mane consurgens contestatus sum,
et dixi : Audite vocem meam.
7 Quiacontestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terraAegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Auditevocem meam.
8 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam,
sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali :
et induxi super eos omnia verba pacti hujus
quod præcepi ut facerent,
et non fecerunt.
8 Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abieruntunusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pactihuius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt ”.
9 Et dixit Dominus ad me : Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.
9 Et dixit Dominus ad me: “ Inventa est coniuratio in viris Iudae et inhabitatoribus Ierusalem.
10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores,
qui noluerunt audire verba mea :
et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis :
irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum
quod pepigi cum patribus eorum.
10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum,qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, utservirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quodpepigi cum patribus eorum.
11 Quam ob rem hæc dicit Dominus :
Ecce ego inducam super eos mala
de quibus exire non poterunt :
et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
11 Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducamsuper eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et nonexaudiam eos.
12 Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem,
et clamabunt ad deos quibus libant,
et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
12 Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et clamabuntad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
13 Secundum numerum enim civitatum tuarum
erant dii tui, Juda :
et secundum numerum viarum Jerusalem,
posuisti aras confusionis,
aras ad libandum Baalim.
13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundumnumerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal.
14 Tu ergo noli orare pro populo hoc,
et ne assumas pro eis laudem et orationem,
quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me,
in tempore afflictionis eorum.
14 Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis deprecationem etorationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in temporeafflictionis eorum.
15 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ?
numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas,
in quibus gloriata es ?
15 Quid est dilectae meae,
ut in domo mea perficiat consilia mala?
Numquid vota et carnes sanctae
auferent a te malitias tuas,
in quibus glorieris? ”.
16 Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam,
vocavit Dominus nomen tuum :
ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea,
et combusta sunt fruteta ejus.
16 Olivam uberem, pulchram, fructibus speciosam,
vocabit Dominus nomen tuum;
ad vocem strepitus grandis
succendit ignem in ea,
et combusti sunt rami eius.
17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te,
locutus est super te malum,
pro malis domus Israël, et domus Juda,
quæ fecerunt sibi ad irritandum me,
libantes Baalim.
17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, promalis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me,sacrificantes Baal.
18 Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi :
tunc ostendisti mihi studia eorum.
18 Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi;
tunc ostendisti mihi opera eorum.
19 Et ego quasi agnus mansuetus,
qui portatur ad victimam :
et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes :
Mittamus lignum in panem ejus,
et eradamus eum de terra viventium,
et nomen ejus non memoretur amplius.
19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quiasuper me cogitaverunt consilia: “ Caedamus lignum in vigore eius et eradamuseum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius ”.
20 Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste,
et probas renes et corda,
videam ultionem tuam ex eis :
tibi enim revelavi causam meam.
20 Tu autem, Domine exercituum,
qui iudicas iuste et probas renes et corda:
videam ultionem tuam ex eis;
tibi enim revelavi causam meam.
21 Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth,
qui quærunt animam tuam, et dicunt :
Non prophetabis in nomine Domini,
et non morieris in manibus nostris :
21 Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt animam tuamet dicunt: “ Non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibusnostris ”.
22 propterea hæc dicit Dominus exercituum :
Ecce ego visitabo super eos :
juvenes morientur in gladio ;
filii eorum et filiæ eorum morientur in fame.
22 Propterea haec dicit Dominus exercituum: “ Ecce ego visitabosuper eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur infame,
23 Et reliquiæ non erunt ex eis :
inducam enim malum super viros Anathoth,
annum visitationis eorum.
23 et reliquiae non erunt eis; inducam enim malum super viros Anathoth,annum visitationis eorum ”.