Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Isaiæ 48


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Audite hæc, domus Jacob,
qui vocamini nomine Israël,
et de aquis Juda existis ;
qui juratis in nomine Domini,
et Dei Israël recordamini
non in veritate neque in justitia.
1 Audite hoc, domus Iacob,
qui vocamini nomine Israel
et de aquis Iudae existis,
qui iuratis in nomine Domini
et Deum Israel invocatis
non in veritate neque in iustitia.
2 De civitate enim sancta vocati sunt,
et super Deum Israël constabiliti sunt :
Dominus exercituum nomen ejus.
2 De civitate enim sancta vocati sunt
et super Deum Israel constabiliti sunt;
Dominus exercituum nomen eius.
3 Priora ex tunc annuntiavi,
et ex ore meo exierunt, et audita feci ea :
repente operatus sum, et venerunt.
3 Priora ex tunc annuntiavi,
et ex ore meo exierunt,
et audita feci ea;
repente operatus sum, et venerunt.
4 Scivi enim quia durus es tu,
et nervus ferreus cervix tua,
et frons tua ærea.
4 Scivi enim quia durus es tu,
et nervus ferreus cervix tua,
et frons tua aerea.
5 Prædixi tibi ex tunc ;
antequam venirent, indicavi tibi,
ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc,
et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
5 Praedixi tibi ex tunc;
antequam venirent, indicavi tibi,
ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec,
et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ”.
6 Quæ audisti, vide omnia ;
vos autem, num annuntiastis ?
Audita feci tibi nova ex tunc,
et conservata sunt quæ nescis.
6 Quae audisti, vide omnia;
vos autem num annuntiabitis?
Audita facio tibi nova ex nunc
et occulta, quae nescis.
7 Nunc creata sunt et non ex tunc ;
et ante diem, et non audisti ea,
ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.
7 Nunc creata sunt et non ex tunc,
et ante eorum diem, et non audisti ea,
ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea ”.
8 Neque audisti, neque cognovisti,
neque ex tunc aperta est auris tua :
scio enim quia prævaricans prævaricaberis,
et transgressorem ex utero vocavi te.
8 Neque audisti neque cognovisti,
neque ex tunc aperta est auris tua;
scio enim quia praevaricans praevaricaris
et transgressor ex utero vocaris.
9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum,
et laude mea infrenabo te,
ne intereas.
9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum
et propter laudem meam infrenabo me super te,
ne perdam te.
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ;
elegi te in camino paupertatis.
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum;
probavi te in camino paupertatis.
11 Propter me, propter me faciam,
ut non blasphemer ;
et gloriam meam alteri non dabo.
11 Propter me, propter me faciam,
ut non blasphemer;
et gloriam meam alteri non dabo.
12 Audi me, Jacob,
et Israël, quem ego voco :
ego ipse, ego primus,
et ego novissimus.
12 Audi me, Iacob,
et Israel, quem ego vocavi;
ego, ego primus
et ego novissimus.
13 Manus quoque mea fundavit terram,
et dextera mea mensa est cælos ;
ego vocabo eos,
et stabunt simul.
13 Manus mea fundavit terram,
et dextera mea expandit caelos;
ego voco eos, et stant simul.
14 Congregamini, omnes vos, et audite :
quis de eis annuntiavit hæc ?
Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone,
et brachium suum in Chaldæis.
14 Congregamini, omnes vos, et audite:
Quis de eis annuntiavit haec?
Dominus dilexit eum;
faciet voluntatem suam in Babylone
et brachium suum in Chaldaeis.
15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ;
adduxi eum, et directa est via ejus.
15 Ego, ego locutus sum et vocavi eum;
adduxi eum, et prospera fuit via eius.
16 Accedite ad me et audite hoc :
non a principio in abscondito locutus sum :
ex tempore antequam fieret, ibi eram :
et nunc Dominus Deus misit me,
et spiritus ejus.
16 Accedite ad me et audite hoc:
Non a principio in abscondito locutus sum;
ex tempore, antequam fieret, ibi eram;
et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo.
17 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,
Sanctus Israël :
Ego Dominus Deus tuus,
docens te utilia,
gubernans te in via qua ambulas.
17 Haec dicit Dominus,
redemptor tuus, Sanctus Israel:
Ego Dominus Deus tuus docens te utilia,
gubernans te in via, qua ambulas.
18 Utinam attendisses mandata mea :
facta fuisset sicut flumen pax tua,
et justitia tua sicut gurgites maris :
18 Utinam attendisses mandata mea!
Facta fuisset sicut flumen pax tua,
et iustitia tua sicut gurgites maris;
19 et fuisset quasi arena semen tuum,
et stirps uteri tui ut lapilli ejus ;
non interisset et non fuisset attritum
nomen ejus a facie mea.
19 et fuisset quasi arena semen tuum,
et stirps uteri tui ut lapilli eius;
non interisset et non fuisset attritum
nomen eius a facie mea.
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis,
in voce exsultationis annuntiate :
auditum facite hoc,
et efferte illud usque ad extrema terræ.
Dicite : Redemit Dominus
servum suum Jacob.
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis,
in voce exsultationis annuntiate;
auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae,
dicite: “ Redemit Dominus servum suum Iacob ”.
21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos :
aquam de petra produxit eis,
et scidit petram, et fluxerunt aquæ.
21 Non sitierunt, cum per desertum duceret eos;
aquam de petra produxit eis
et scidit petram, et fluxerunt aquae.
22 Non est pax impiis, dicit Dominus.22 Non est pax impiis, dicit Dominus.