Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Isaiæ 23


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Onus Tyri. Ululate, naves maris,
quia vastata est domus
unde venire consueverant :
de terra Cethim
revelatum est eis.
1 Oraculum Tyri.
Ululate, naves Tharsis,
quia vastatum est refugium vestrum;
cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.
2 Tacete, qui habitatis in insula ;
negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.
2 Obstupescite, qui habitatis in insula;
negotiatores Sidonis
transfretantes mare repleverunt te.
3 In aquis multis semen Nili ;
messis fluminis fruges ejus :
et facta est negotiatio gentium.
3 In aquis multis semen Nili,
messis fluminis fruges eius;
et facta est negotiatio gentium.
4 Erubesce, Sidon ; ait enim mare,
fortitudo maris, dicens :
Non parturivi, et non peperi,
et non enutrivi juvenes,
nec ad incrementum perduxi virgines.
4 Erubesce, Sidon, ait enim mare,
fortitudo maris, dicens:
“ Non parturivi et non peperi;
et non enutrivi iuvenes
nec virgines educavi ”.
5 Cum auditum fuerit in Ægypto,
dolebunt cum audierint de Tiro.
5 Cum auditum fuerit in Aegypto,
dolebunt cum audierint de Tyro.
6 Transite maria, ululate,
qui habitatis in insula !
6 Transite ad Tharsis,
ululate, qui habitatis in insula.
7 Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur
a diebus pristinis in antiquitate sua ?
Ducent eam pedes sui
longe ad peregrinandum.
7 Estne vestra haec, quae gloriabatur?
A diebus pristinis antiquitas eius.
Ducebant eam pedes sui longe
ad peregrinandum.
8 Quis cogitavit hoc
super Tyrum quondam coronatam,
cujus negotiatores principes,
institores ejus inclyti terræ ?
8 Quis cogitavit hoc
super Tyrum quondam coronatam,
cuius negotiatores principes,
institores eius incliti terrae?
9 Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut detraheret superbiam omnis gloriæ,
et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.
9 Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut detraheret superbiam omnis gloriae
et viles faceret universos inclitos terrae.
10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris !
non est cingulum ultra tibi.
10 Excole terram tuam sicut litus Nili,
filia Tharsis, iam non est portus.
11 Manum suam extendit super mare ;
conturbavit regna.
Dominus mandavit adversus Chanaan,
ut contereret fortes ejus ;
11 Manum suam extendit super mare,
conturbavit regna.
Dominus mandavit adversus Chanaan,
ut contereret munimenta eius,
12 et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris,
calumniam sustinens virgo filia Sidonis :
in Cethim consurgens transfreta :
ibi quoque non erit requies tibi.
12 et dixit: “ Non adicies ultra ut glorieris,
violata virgo filia Sidonis;
in Cetthim consurgens transfreta:
ibi quoque non erit requies tibi ”.
13 Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit :
Assur fundavit eam ;
in captivitatem traduxerunt robustos ejus,
suffoderunt domos ejus,
posuerunt eam in ruinam.
13 Ecce terra Chaldaeorum:
talis populus non fuit;
Assyria fundavit eam pro feris.
Erexerunt turres suas;
suffoderunt domos eius,
posuerunt eam in ruinam.
14 Ululate, naves maris,
quia devastata est fortitudo vestra.
14 Ululate, naves Tharsis,
quia devastatum est praesidium vestrum.
15 Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :15 Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut diesregis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis:
16 Sume citharam, circui civitatem,
meretrix oblivioni tradita :
bene cane, frequenta canticum,
ut memoria tui sit.
16 “ Sume citharam, circui civitatem,
meretrix oblivioni tradita;
bene cane, frequenta canticum,
ut memoria tui sit ”.
17 Et erit post septuaginta annos :
visitabit Dominus Tyrum,
et reducet eam ad mercedes suas,
et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ
super faciem terræ ;
17 Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit admercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciemterrae.
18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino :
non condentur neque reponentur,
quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus,
ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
18 Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; noncondentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, eritnegotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide.