Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primus Machabaeorum 9


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis.1 Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelioet apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrumcornu cum illis.
2 Et abierunt viam quæ ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quæ est in Arbellis : et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas.2 Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posueruntin Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animashominum multas.
3 In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem :3 Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundiapplicuerunt ad Ierusalem;
4 et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum.4 et surrexerunt et abierunt in Bereth in vigintimilibus virorum et duobus milibus equitum.
5 Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo :5 Et Iudas posuerat castra in Elasa,et tria milia viri electi cum eo;
6 et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde : et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.6 et viderunt multitudinem exercitus quiamulti sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et nonremanserunt ex eis nisi octingenti viri.
7 Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est.7 Et vidit Iudas quod defluxitexercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia nonhabebat tempus congregandi eos,
8 Et dixit his qui residui erant : Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.8 et dissolutus est. Et dixit his, qui residuierant: “ Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnareadversus eos ”.
9 Et avertebant eum, dicentes : Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos : nos autem pauci sumus.9 Et avertebant eum dicentes: “ Non poterimus, sed liberemusanimas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversuseos; nos autem pauci sumus ”.
10 Et ait Judas : Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis : et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ.10 Et ait Iudas: “ Absit istam rem facere, utfugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtutepropter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae ”.
11 Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam : et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.11 Et movitexercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duaspartes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminisomnes potentes.
12 Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis :12 Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio exduabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parteIudae, etiam ipsi in tubis;
13 exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum : et commissum est prælium a mane usque ad vesperam.
13 et commota est terra a voce exercituum; etcommissum est proelium a mane usque ad vesperam.
14 Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde :14 Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, etconvenerunt cum ipso omnes constantes corde;
15 et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.15 et contrita est dextera pars abeis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
16 Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo :16 Et, qui in sinistro cornuerant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam eteos, qui cum ipso erant, a tergo.
17 et ingravatum est prælium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis.17 Et ingravatum est proelium, et cecideruntvulnerati multi ex his et ex illis;
18 Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt.18 et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt.
19 Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin.19 Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcropatrum suorum in Modin.
20 Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos,20 Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israelplanctu magno et lugebant dies multos
21 et dixerunt : Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël !21 et dixerunt: “ Quomodo ceciditpotens, qui salvum faciebat populum Israel! ”.
22 Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta : multa enim erant valde.
22 Et cetera verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudiniseius non sunt descripta; multa enim erant valde.
23 Et factum est : post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.23 Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel,et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem.
24 In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis.24 In diebus illis facta estfames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis.
25 Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis :25 Et elegit Bacchides virosimpios et constituit eos dominos regionis;
26 et exquirebant, et perscrutabantur amicos Judæ, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat.26 et exquirebant et perscrutabanturamicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos etilludebat.
27 Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël.
27 Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die,qua non est visus propheta illis.
28 Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ :28 Et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae:
29 Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostræ.29 “ Ex quofrater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contrainimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae;
30 Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum.30 nunc itaque tehodie elegimus esse pro eo nobis in principem et ducem ad bellandum bellumnostrum ”.
31 Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui.31 Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit locoIudae fratris sui.
32 Et cognovit Bacchides, et quærebat eum occidere.32 Et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere;
33 Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant : et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar.33 et cognovit Ionathas etSimon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue etconsederunt ad aquam lacus Asphar.
34 Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem.34 Et cognovit Bacchides die sabbatorum etvenit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem.
35 Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.35 Et Ionathas misit fratremsuum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illisapparatum suum, qui erat copiosus.
36 Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea.36 Et exierunt filii Iambri ex Medaba etcomprehenderunt Ioannem et omnia, quae habebat, et abierunt habentes ea.
37 Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.37 Posthaec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambrifaciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnisprincipibus Chanaan cum ambitione magna.
38 Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui : et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis.38 Et recordati sunt sanguinis Ioannisfratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis;
39 Et elevaverunt oculos suos, et viderunt : et ecce tumultus, et apparatus multus : et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis.39 etelevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, etsponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis etmusicis et armis multis.
40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes : et acceperunt omnia spolia eorum :40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos,et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperuntomnia spolia eorum.
41 et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.41 Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorumipsorum in lamentum.
42 Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui : et reversi sunt ad ripam Jordanis.
42 Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui etreversi sunt ad ripam Iordanis.
43 Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna.43 Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis invirtute magna.
44 Et dixit ad suos Jonathas : Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros : non est enim hodie sicut heri et nudiustertius :44 Et dixit ad suos Ionathas: “ Surgamus et pugnemus proanimabus nostris; non est enim hodie sicut heri et nudiustertius:
45 ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus : et non est locus divertendi.45 ecce enimbellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes etsaltus, et non est locus divertendi.
46 Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum.46 Nunc ergo clamate in caelum, utliberemini de manu inimicorum vestrorum ”. Et commissum est bellum.
47 Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro :47 Etextendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro.
48 et desiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem.48 Etdissiliit Ionathas et, qui cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt inulteriora; et non transierunt ad eos Iordanem.
49 Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem,49 Et ceciderunt de parteBacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem.
50 et ædificaverunt civitates munitas in Judæa, munitionem quæ erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris.50 Etaedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, etEmmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsiset portis et seris;
51 Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël :51 et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent inIsrael.
52 et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum :52 Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et arcem et posuit in eisauxilia et apparatum escarum.
53 et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam.53 Et accepit filios principum regionis obsides etposuit eos in arce in Ierusalem in custodia.
54 Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ interioris, et destrui opera prophetarum : et cœpit destruere.54 Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimusdestrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Etcoepit destruere.
55 In tempore illo percussus est Alcimus : et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua.55 In tempore illo percussus est Alcimus, et impedita suntopera illius; et occlusum est os eius, et dissolutus est nec ultra poterat loquiverbum et mandare de domo sua;
56 Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.56 et mortuus est Alcimus in tempore illo cumtormento magno.
57 Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus.
57 Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversusest ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus.
58 Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes : Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter : nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte.58 Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: “ Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt,in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendeteos omnes una nocte ”.
59 Et abierunt, et consilium ei dederunt.59 Et abierunt et consilium ei dederunt.
60 Et surrexit ut veniret cum exercitu multo : et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant : sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.60 Etsurrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis,qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; etnon potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.
61 Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiæ, quinquaginta viros, et occidit eos :61 Et apprehenderunt de virisregionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos.
62 et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto : et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam.62 Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est indeserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam.
63 Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam : et his, qui de Judæa erant, denuntiavit.63 Et cognovit Bacchideset congregavit universam multitudinem suam et his, qui de Iudaea erant,denuntiavit;
64 Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen : et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas.64 et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam diesmultos et fecit machinas.
65 Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero :65 Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum incivitate et exiit in regionem et venit cum numero;
66 et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum : et cœpit cædere, et crescere in virtutibus.66 et percussit Odomera etfratres eius et filios Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere etcrescere in virtutibus.
67 Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas,67 Simon vero et, qui cum ipso erant, exierunt decivitate et succenderunt machinas
68 et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis : et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis.68 et pugnaverunt contra Bacchidem, etcontritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius etadventus eius erat inanis.
69 Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit : ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam.
69 Et iratus est animo contra viros iniquos, qui eiconsilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; etcogitaverunt abire in regionem eius.
70 Et cognovit Jonathas : et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem.70 Et cognovit Ionathas et misit ad eumlegatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem.
71 Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitæ ejus.71 Et accepit etfecit secundum verba eius et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebusvitae eius;
72 Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat prædatus de terra Juda : et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus.72 et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terraIudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fineseius.
73 Et cessavit gladius ex Israël : et habitavit Jonathas in Machmas, et cœpit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël.73 Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; etcoepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel.