Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Exodus 28


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.1 وقرّب اليك هرون اخاك وبنيه معه من بين بني اسرائيل ليكهن لي. هرون ناداب وابيهو العازار وايثامار بني هرون.
2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.2 واصنع ثيابا مقدسة لهرون اخيك للمجد والبهاء.
3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.3 وتكلم جميع حكماء القلوب الذين ملأتهم روح حكمة ان يصنعوا ثياب هرون لتقديسه ليكهن لي.
4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.4 وهذه هي الثياب التي يصنعونها صدرة ورداء وجبّة وقميص مخرّم وعمامة ومنطقة. فيصنعون ثيابا مقدسة لهرون اخيك ولبنيه ليكهن لي.
5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
5 وهم ياخذون الذهب والاسمانجوني والارجوان والقرمز والبوص
6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.6 فيصنعون الرداء من ذهب واسمانجوني وارجوان وقرمز وبوص مبروم صنعة حائك حاذق.
7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.7 يكون له كتفان موصولان في طرفيه ليتّصل.
8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.8 وزنار شدّه الذي عليه يكون منه كصنعته. من ذهب واسمانجوني وقرمز وبوص مبروم.
9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :9 وتاخذ حجري جزع وتنقش عليهما اسماء بني اسرائيل.
10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.10 ستة من اسمائهم على الحجر الواحد واسماء الستة الباقين على الحجر الثاني حسب مواليدهم.
11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :11 صنعة نقّاش الحجارة نقش الخاتم تنقش الحجرين على حسب اسماء بني اسرائيل. محاطين بطوقين من ذهب تصنعهما.
12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.12 وتضع الحجرين على كتفي الرداء حجري تذكار لبني اسرائيل. فيحمل هرون اسماءهم امام الرب على كتفيه للتذكار.
13 Facies et uncinos ex auro,13 وتصنع طوقين من ذهب.
14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.
14 وسلسلتين من ذهب نقي. مجدولتين تصنعهما صنعة الضفر. وتجعل سلسلتي الضفائر في الطوقين.
15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.15 وتصنع صدرة قضاء. صنعة حائك حاذق كصنعة الرداء تصنعها. من ذهب واسمانجوني وارجوان وقرمز وبوص مبروم تصنعها.
16 Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.16 تكون مربعة مثنية طولها شبر وعرضها شبر.
17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :17 وترصع فيها ترصيع حجر اربعة صفوف حجارة. صف عقيق احمر وياقوت اصفر وزمرّد. الصف الاول.
18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :18 والصف الثاني بهرمان وياقوت ازرق وعقيق ابيض
19 in tertio ligurius, achates, et amethystus :19 والصف الثالث عين الهر ويشم وجمشت.
20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.20 والصف الرابع زبرجد وجزع ويشب. تكون مطوّقة بذهب في ترصيعها.
21 Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.21 وتكون الحجارة على اسماء بني اسرائيل اثني عشر على اسمائهم. كنقش الخاتم كل واحد على اسمه تكون للاثني عشر سبطا
22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,22 وتصنع على الصدرة سلاسل مجدولة صنعة الضفر من ذهب نقي.
23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :23 وتصنع على الصدرة حلقتين من ذهب. وتجعل الحلقتين على طرفي الصدرة.
24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,24 وتجعل ضفيرتي الذهب في الحلقتين على طرفي الصدرة.
25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.25 وتجعل طرفي الضفيرتين الآخرين في الطوقين. وتجعلها على كتفي الرداء الى قدامه.
26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.26 وتصنع حلقتين من ذهب وتضعهما على طرفي الصدرة على حاشيتها التي الى جهة الرداء من داخل.
27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,27 وتصنع حلقتين من ذهب. وتجعلها على كتفي الرداء من اسفل من قدامه عند وصله من فوق زنار الرداء.
28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.28 ويربطون الصدرة بحلقتيها الى حلقتي الرداء بخيط من اسمانجوني لتكون على زنار الرداء. ولا تنزع الصدرة عن الرداء.
29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.29 فيحمل هرون اسماء بني اسرائيل في صدرة القضاء على قلبه عند دخوله الى القدس للتذكار امام الرب دائما.
30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.
30 وتجعل في صدرة القضاء الأوريم والتمّيم لتكون على قلب هرون عند دخوله امام الرب. فيحمل هرون قضاء بني اسرائيل على قلبه امام الرب دائما
31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,31 وتصنع جبة الرداء كلها من اسمانجوني.
32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.32 وتكون فتحة راسها في وسطها. ويكون لفتحتها حاشية حواليها صنعة الحائك. كفتحة الدرع يكون لها. لا تشق.
33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,33 وتصنع على اذيالها رمانات من اسمانجوني وارجوان وقرمز. على اذيالها حواليها. وجلاجل من ذهب بينها حواليها.
34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.34 جلجل ذهب ورمانة جلجل ذهب ورمانة على اذيال الجبة حواليها.
35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
35 فتكون على هرون للخدمة ليسمع صوتها عند دخوله الى القدس امام الرب وعند خروجه لئلا يموت
36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.36 وتصنع صفيحة من ذهب نقي. وتنقش عليها نقش خاتم قدس للرب.
37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,37 وتضعها على خيط اسمانجوني لتكون على العمامة. الى قدام العمامة تكون.
38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.38 فتكون على جبهة هرون. فيحمل هرون اثم الاقداس التي يقدسها بنو اسرائيل جميع عطايا اقداسهم وتكون على جبهته دائما للرضى عنهم امام الرب.
39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
39 وتخرم القميص من بوص. وتصنع العمامة من بوص. والمنطقة تصنعها صنعة الطراز
40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :40 ولبني هرون تصنع اقمصة وتصنع لهم مناطق وتصنع لهم قلانس للمجد والبهاء.
41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.41 وتلبس هرون اخاك اياها وبنيه معه وتمسحهم وتملأ اياديهم وتقدسهم ليكهنوا لي.
42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora :42 وتصنع لهم سراويل من كتان لستر العورة. من الحقوين الى الفخذين تكون.
43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.43 فتكون على هرون وبنيه عند دخولهم الى خيمة الاجتماع او عند اقترابهم الى المذبح للخدمة في القدس. لئلا يحملوا اثما ويموتوا. فريضة ابدية له ولنسله من بعده