Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Exodus 28


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.2 Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem;
3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.3 et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.4 Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;
5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et byssum.
6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.6 Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito.
7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.7 Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis.
8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.8 Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :9 Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel:
10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum.
11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :11 Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea;
12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.12 et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem.
13 Facies et uncinos ex auro,13 Facies ergo margines textas ex auro
14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.
14 et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus.
15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.15 Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
16 Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.16 Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :17 Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus;
18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :18 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
19 in tertio ligurius, achates, et amethystus :19 in tertio hyacinthus, achates et amethystus;
20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.20 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
21 Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.21 Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,22 Facies in pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile, ex auro purissimo;
23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :23 et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis summitate;
24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,24 catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius;
25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.26 Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod.
27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,27 Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod,
28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.28 et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari.
29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum.
30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.
30 Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper.
31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,31 Facies et pallium ephod totum hyacinthinum,
32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur.
33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,33 Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis;
34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.34 ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica.
35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
35 Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino".
37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram
38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.38 super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus.
39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
39 Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.
40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem;
41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora :42 Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora;
43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.43 et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.