Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Exodus 19


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.1 Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.
2 Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
3 Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël :3 Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait:
“ Haec dices domui Iacob
et annuntiabis filiis Israel:
4 Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.4 Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis,
quomodo portaverim vos super alas aquilarum
et adduxerim ad me.
5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :5 Si ergo audieritis vocem meam
et custodieritis pactum meum,
eritis mihi in peculium de cunctis populis;
mea est enim omnis terra.
6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.6 Et vos eritis mihi regnum sacerdotum
et gens sancta.
Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel ”.
7 Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.7 Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus.
8 Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,8 Responditque universus populus simul: “ Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus ”. Cumque rettulisset Moyses verba populi ad Dominum,
9 ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
9 ait ei Dominus: “ Ecce ego veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in perpetuum ”.
Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum,
10 Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.10 qui dixit ei: “ Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua
11 Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.11 et sint parati in diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.12 Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur.
13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum c?perit clangere buccina, tunc ascendant in montem.13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem ”.
14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,14 Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum; cumque lavissent vestimenta sua,
15 ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
15 ait ad eos: “ Estote parati in diem tertium; ne appropinquetis uxoribus vestris ”.
16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce c?perunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.16 Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris.
17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.
19 Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.19 Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce.
20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
21 dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.21 dixit ad eum: “ Descende et contestare populum, ne velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.22 Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos ”.
23 Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.23 Dixitque Moyses ad Dominum: “ Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti dicens: "Pone terminos circa montem et sanctifica illum" ”.
24 Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.24 Cui ait Dominus: “ Vade, descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos ”.
25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.25 Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis.