Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Exodus 15


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,
equum et ascensorem dejecit in mare.
1 אז ישיר משה ובני ישראל את השירה הזאת ליהוה ויאמרו לאמר אשירה ליהוה כי גאה גאה סוס ורכבו רמה בים
2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem :
iste Deus meus, et glorificabo eum :
Deus patris mei, et exaltabo eum.
2 עזי וזמרת יה ויהי לי לישועה זה אלי ואנוהו אלהי אבי וארממנהו
3 Dominus quasi vir pugnator,
Omnipotens nomen ejus,
3 יהוה איש מלחמה יהוה שמו
4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :
electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
4 מרכבת פרעה וחילו ירה בים ומבחר שלשיו טבעו בים סוף
5 Abyssi operuerunt eos ;
descenderunt in profundum quasi lapis.
5 תהמת יכסימו ירדו במצולת כמו אבן
6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :
dextera tua, Domine, percussit inimicum.
6 ימינך יהוה נאדרי בכח ימינך יהוה תרעץ אויב
7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :
misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
7 וברב גאונך תהרס קמיך תשלח חרנך יאכלמו כקש
8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :
stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
8 וברוח אפיך נערמו מים נצבו כמו נד נזלים קפאו תהמת בלב ים
9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,
dividam spolia, implebitur anima mea :
evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
9 אמר אויב ארדף אשיג אחלק שלל תמלאמו נפשי אריק חרבי תורישמו ידי
10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :
submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
10 נשפת ברוחך כסמו ים צללו כעופרת במים אדירים
11 Quis similis tui in fortibus, Domine ?
quis similis tui, magnificus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
11 מי כמכה באלם יהוה מי כמכה נאדר בקדש נורא תהלת עשה פלא
12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.
12 נטית ימינך תבלעמו ארץ
13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :
et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
13 נחית בחסדך עם זו גאלת נהלת בעזך אל נוה קדשך
14 Ascenderunt populi, et irati sunt :
dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
14 שמעו עמים ירגזון חיל אחז ישבי פלשת
15 Tunc conturbati sunt principes Edom,
robustos Moab obtinuit tremor :
obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
15 אז נבהלו אלופי אדום אילי מואב יאחזמו רעד נמגו כל ישבי כנען
16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :
fiant immobiles quasi lapis,
donec pertranseat populus tuus, Domine,
donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
16 תפל עליהם אימתה ופחד בגדל זרועך ידמו כאבן עד יעבר עמך יהוה עד יעבר עם זו קנית
17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,
firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :
sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
17 תבאמו ותטעמו בהר נחלתך מכון לשבתך פעלת יהוה מקדש אדני כוננו ידיך
18 Dominus regnabit in æternum et ultra.
18 יהוה ימלך לעלם ועד
19 Ingressus est enim eques Pharao
cum curribus et equitibus ejus in mare :
et reduxit super eos Dominus
aquas maris :
filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.
19 כי בא סוס פרעה ברכבו ובפרשיו בים וישב יהוה עלהם את מי הים ובני ישראל הלכו ביבשה בתוך הים
20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,20 ותקח מרים הנביאה אחות אהרן את התף בידה ותצאן כל הנשים אחריה בתפים ובמחלת
21 quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est :
equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

21 ותען להם מרים שירו ליהוה כי גאה גאה סוס ורכבו רמה בים
22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.22 ויסע משה את ישראל מים סוף ויצאו אל מדבר שור וילכו שלשת ימים במדבר ולא מצאו מים
23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.23 ויבאו מרתה ולא יכלו לשתת מים ממרה כי מרים הם על כן קרא שמה מרה
24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?24 וילנו העם על משה לאמר מה נשתה
25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,25 ויצעק אל יהוה ויורהו יהוה עץ וישלך אל המים וימתקו המים שם שם לו חק ומשפט ושם נסהו
26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.26 ויאמר אם שמוע תשמע לקול יהוה אלהיך והישר בעיניו תעשה והאזנת למצותיו ושמרת כל חקיו כל המחלה אשר שמתי במצרים לא אשים עליך כי אני יהוה רפאך
27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.27 ויבאו אילמה ושם שתים עשרה עינת מים ושבעים תמרים ויחנו שם על המים