Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Iudith 11


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Tunc Holofernes dixit ei : Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo : quoniam ego numquam nocui viro qui voluit servire Nabuchodonosor regi :1 Dixitque ad eam Holofernes: “ Aequo animo esto, mulier, et noli paverecorde tuo, quoniam ego non nocui viro cuicumque placuit servire Nabuchodonosorregi totius terrae.
2 populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum.2 Et nunc plebs tua, quae habitat montanam, nisi sprevissentme, non elevassem lanceam meam super ipsos, sed sibi ipsi fecerunt haec.
3 Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos ?3 Etnunc dic mihi: Qua ex causa recessisti ab eis et venisti ad nos? Venisti enim adsalutem. Aequo animo esto, in hac nocte vives et deinceps.
4 Et dixit illi Judith : Sume verba ancillæ tuæ, quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, perfectam rem faciet Dominus tecum.4 Non enim est quitibi noceat, sed bene tibi faciam, sicut fit servis domini mei ”.
5 Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium : quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi.5 Et dixit ad eum Iudith: “ Sume verba ancillae tuae, et loquatur ancilla tuaante faciem tuam et non nuntiabo mendacium domino meo in hac nocte.
6 Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus : et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur.6 Et, sisecutus fueris verba ancillae tuae, consummabis omnia in manibus tuis, quaefaciet Deus tecum, et non excidet dominus meus de adinventionibus suisquoadusque vivit.
7 Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire.7 Vivit enim Nabuchodonosor rex totius terrae, et vivit virtuseius, qui misit te in correctionem omnium animarum, quoniam non solum hominesper te servient ei, sed et bestiae agri et iumenta et volatilia caeli et pervirtutem tuam vivent in Nabuchodonosor et omni domo eius.
8 Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis.8 Audivimus enim sapientiam tuam et adinventiones animi tui, et nuntiatum estuniversae terrae quoniam tu solus bonus in universo regno et potens in prudentiaet admirabilis in militia belli.
9 Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est.9 Et nunc, domine meus, verbum, quod locutusest Achior in consilio tuo, audivimus verba eius quoniam susceperunt viri inBetulia, et nuntiavit eis omnia, quae locutus est apud te.
10 Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquæ jam inter mortuos computantur.10 Propter quod,dominator domine, non transeas verbum eius, sed conde illud in corde tuo, quiaest verum. Non enim ultio cadit in genus nostrum, neque dominatur gladius supereos, nisi peccent in Deum suum.
11 Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum :11 Et nunc, ne fiat dominus meus frustratus etsine actu, cadet mors super faciem eorum, et comprehendet eos peccatum magnum,in quo exacerbaverint Dominum suum; mox ut fecerint illud, erunt tibi inconsummationem.
12 et sancta Domini Dei sui, quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere : ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur.12 Postquam enim defecerunt eis escae, et vacuefactae sunt abeis aquae, voluerunt inicere manus iumentis suis et omnia, quae praecepit eisDeus legibus suis, ne manducarent, cogitaverunt consummare.
13 Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus hæc ipsa nuntiare tibi.13 Et primitiasfrumenti et decimas vini et olei, quae conservaverunt sanctificantessacerdotibus, qui praesunt in Ierusalem ante faciem Dei nostri, iudicaveruntconsumere, quae nec manibus licet tangere neminem ex populo.
14 Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te : et exiet ancilla tua, et orabo Deum,14 Et miserunt inIerusalem — quia et, qui ibi inhabitant, fecerunt omnia haec — eos, quitranstulerint eis illationem a senioribus.
15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israël, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te :15 Et erit ut, cum nuntiatum fuerit,et fecerint, dentur tibi in perditionem in illa die.
16 quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam Dei,16 Unde ego ancilla tua, cum cognovissem haec omnia, refugi a facie eorum, etmisit me Deus facere tecum rem, in qua mirabitur tota terra, quicumque audierintea.
17 et quoniam iratus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiare tibi.17 Quoniam ancilla tua Deum colit et servit nocte ac die Deo caeli. Et nuncmanebo penes te, domine meus, et exiet ancilla tua per noctem ad vallem et oraboad Deum, et indicabit mihi quando fecerint peccata eorum.
18 Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum :18 Et veniens indicaboillud tibi, et exies in omni virtute tua, et non erit, qui resistat tibi ex eis.
19 Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum.19 Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponamsedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Etnon muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundumpraescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi ”.
20 Et dixit ad illam Holofernes : Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris :20 Et placuerunt verba eius coram Holoferne et coram omnibus famulis eius, etmirati sunt in specie et in sapientia eius et dixerunt:
21 et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.21 “ Non est talismulier a summo usque ad summum terrae in specie faciei et sensu verborum ”.
22 Et dixit Holofernes ad eam: “ Bene fecit Deus, qui misit te ante filios plebistuae, ut fiat in manibus nostris virtus, in eis autem, qui spreverunt dominummeum perditio.
23 Et nunc tu es speciosa in aspectu et bona in verbis tuis.Quoniam, si feceris secundum quod locuta es, Deus tuus erit Deus meus, et tu indomo Nabuchodonosor regis sedebis et eris nominata per omnem terram ”.