Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Nehemiae 12


font
VULGATAVULGATA
1 Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue : Saraia, Jeremias, Esdras,1 Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue : Saraia, Jeremias, Esdras,
2 Amaria, Melluch, Hattus,2 Amaria, Melluch, Hattus,
3 Sebenias, Rheum, Merimuth,3 Sebenias, Rheum, Merimuth,
4 Addo, Genthon, Abia,4 Addo, Genthon, Abia,
5 Miamin, Madia, Belga,5 Miamin, Madia, Belga,
6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
7 Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.7 Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.
8 Porro Levitæ, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum :8 Porro Levitæ, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum :
9 et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.9 et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.
10 Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,10 Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,
11 et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa.11 et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa.
12 In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum : Saraiæ, Maraia : Jeremiæ, Hanania :12 In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum : Saraiæ, Maraia : Jeremiæ, Hanania :
13 Esdræ, Mosollam : Amariæ, Johanan :13 Esdræ, Mosollam : Amariæ, Johanan :
14 Milicho, Jonathan : Sebeniæ, Joseph :14 Milicho, Jonathan : Sebeniæ, Joseph :
15 Haram, Edna : Maraioth, Helci :15 Haram, Edna : Maraioth, Helci :
16 Adaiæ, Zacharia : Genthon, Mosollam :16 Adaiæ, Zacharia : Genthon, Mosollam :
17 Abiæ, Zechri : Miamin et Moadiæ, Phelti :17 Abiæ, Zechri : Miamin et Moadiæ, Phelti :
18 Belgæ, Sammua : Semaiæ, Jonathan :18 Belgæ, Sammua : Semaiæ, Jonathan :
19 Jojarib, Mathanai : Jodaiæ, Azzi :19 Jojarib, Mathanai : Jodaiæ, Azzi :
20 Sellai, Celai : Amoc, Heber :20 Sellai, Celai : Amoc, Heber :
21 Helciæ, Hasebia : Idaiæ, Nathanaël.21 Helciæ, Hasebia : Idaiæ, Nathanaël.
22 Levitæ in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ.22 Levitæ in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ.
23 Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib.23 Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib.
24 Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel : et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem.24 Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel : et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem.
25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.
26 Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque.
26 Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque.
27 In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.27 In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.
28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi,28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi,
29 et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth : quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.29 et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth : quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.
30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum.30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum.
31 Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.31 Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.
32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,
33 et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias.33 et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias.
34 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph,34 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph,
35 et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei : et Esdras scriba ante eos in porta fontis.35 et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei : et Esdras scriba ante eos in porta fontis.
36 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem.36 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem.
37 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,37 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,
38 et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis : et steterunt in porta custodiæ,38 et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis : et steterunt in porta custodiæ,
39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.
40 Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis,40 Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis,
41 et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus :41 et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus :
42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt : Deus enim lætificaverat eos lætitia magna : sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.
42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt : Deus enim lætificaverat eos lætitia magna : sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.
43 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas : quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus.43 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas : quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus.
44 Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus,44 Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus,
45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.
46 Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.46 Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.