Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Nehemiae 12


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue : Saraia, Jeremias, Esdras,1 Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filioSalathiel et Iesua: Saraia, Ieremias, Esdras,
2 Amaria, Melluch, Hattus,2 Amaria, Melluch, Hattus,
3 Sebenias, Rheum, Merimuth,3 Sechenias, Rehum, Meremoth,
4 Addo, Genthon, Abia,4 Addo, Genthon, Abia,
5 Miamin, Madia, Belga,5 Miamin, Maadia, Belga,
6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,6 Semeia et Ioiarib, Iedaia,
7 Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.7 Sallu, Amoc, Helcias, Iedaia. Isti principessacerdotum et fratrum eorum in diebus Iesua.
8 Porro Levitæ, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum :8 Porro Levitae: Iesua, Bennui, Cadmihel, Serebia, Iuda, Matthanias, superhymnos ipse et fratres eius;
9 et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.9 et Becbecia atque Hanni fratres eorum coram eisper vices suas.
10 Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,10 Iesua autem genuit Ioachim, et Ioachim genuit Eliasib, etEliasib genuit Ioiada,
11 et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa.11 et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddua.
12 In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum : Saraiæ, Maraia : Jeremiæ, Hanania :12 In diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum: SaraiaeMaraia, Ieremiae Hanania,
13 Esdræ, Mosollam : Amariæ, Johanan :13 Esdrae Mosollam, Amariae Iohanan,
14 Milicho, Jonathan : Sebeniæ, Joseph :14 MilichoIonathan, Sebaniae Ioseph,
15 Haram, Edna : Maraioth, Helci :15 Harim Edna, Meraioth Helci,
16 Adaiæ, Zacharia : Genthon, Mosollam :16 Adaiae Zacharia,Genthon Mosollam,
17 Abiæ, Zechri : Miamin et Moadiæ, Phelti :17 Abiae Zechri, Miamin Maadiae Phelti,
18 Belgæ, Sammua : Semaiæ, Jonathan :18 Belgae Sammua,Semeiae Ionathan,
19 Jojarib, Mathanai : Jodaiæ, Azzi :19 Ioiarib Matthanai, Iedaiae Ozi,
20 Sellai, Celai : Amoc, Heber :20 Sellai Celai, AmocHeber,
21 Helciæ, Hasebia : Idaiæ, Nathanaël.21 Helciae Hasabia, Iedaiae Nathanael.
22 Levitæ in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ.22 Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Iohanan et Ieddua scripti principesfamiliarum et sacerdotes usque ad regnurn Darii Persae.
23 Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib.23 Filii Levi principesfamiliarum scripti in libro Chronicorum usque ad dies Ionathan filii Eliasib.
24 Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel : et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem.24 Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratreseorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Deiper vices suas;
25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.25 Matthania et Becbecia, Abdia, Mosollam, Telmon, Accubianitores ad custodiam horreorum iuxta portas.
26 Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque.
26 Hi in diebus Ioachim filiiIesua filii Iosedec et in diebus Nehemiae ducis et Esdrae sacerdotis scribaeque.
27 In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.27 In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locissuis, ut adducerent eos in Ierusalem et facerent dedicationem in laetitia, inactione gratiarum et cantico et cymbalis, psalteriis et citharis.
28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi,28 Congregatisunt autem cantores de campestribus circa Ierusalem et de villis Netophathitarum
29 et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth : quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.29 et de Bethgalgala et de regionibus Gabaa et Azmaveth, quoniam villasaedificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem.
30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum.30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas etmurum.
31 Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.31 Ascendere autem feci principes Iudae super murum et statui duos magnoschoros laudantium, quorum unus ivit ad dexteram super murum ad portamSterquilinii.
32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,32 Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iudae
33 et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias.33 etAzarias, Esdras et Mosollam,
34 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph,34 Iudas et Beniamin et Semeia et Ieremias.
35 et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei : et Esdras scriba ante eos in porta fontis.35 Etde sacerdotibus cum tubis et Zacharias filius Ionathan filius Semeiae filiusMatthaniae filius Michaiae filius Zacchur filius Asaph;
36 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem.36 et fratres eiusSemeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cummusicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis.
37 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,37 Processerunt per gradus civitatis David in ascensu muri super domum David etusque ad portam Aquarum ad orientem.
38 et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis : et steterunt in porta custodiæ,38 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, etmedia pars populi super murum et super turrim Furnorum et usque ad murumlatissimum
39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.39 et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portamPiscium et turrim Hananeel et turrim Meah et usque ad portam Gregis; etsteterunt in porta Custodiae.
40 Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis,40 Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego et dimidia parsmagistratuum mecum.
41 et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus :41 Et sacerdotes Eliachim, Maasia, Miamin, Michaia,Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis;
42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt : Deus enim lætificaverat eos lætitia magna : sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.
42 et Maasia et Semeia et Eleazar et Oziet Iohanan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Izrahiapraepositus.
43 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas : quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus.43 Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et laetati sunt; Deusenim laetificaverat eos laetitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisisunt, et audita est laetitia Ierusalem procul.
44 Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus,44 Praeposuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia ad thesaurum, adlibamina et ad primitias et ad decimas, ut colligerent in ea de agris civitatumpartes legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia laetificatus est Iuda insacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt
45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.45 et servierunt in ministerio Dei suiet in ministerio purificationis simul cum cantoribus et ianitoribus iuxtapraeceptum David et Salomonis filii eius;
46 Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.46 quia in diebus David et Asaph abexordio erant catervae cantorum et carmina laudis et actionis gratiarum Deo.
47 Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiae dabant partescantoribus et ianitoribus per dies singulos partem suam et partes consecrabantLevitis, et Levitae consecrabant filiis Aaron.