Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Esdrae 6


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Tunc Darius rex præcepit : et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone.1 Tunc Darius rex praecepit, et recensuerunt in tabulis aerarii, quod estin Babylone,
2 Et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum : talisque scriptus erat in eo commentarius :2 et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medenaprovincia, volumen unum, et sic scriptus erat in eo commentarius:
3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei ædificaretur, quæ est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta,3 “ Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo Dei, quae est inIerusalem: Aedificetur domus, ubi immolent et sacrificent; altitudo eiuscubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum sexaginta,
4 ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis : sumptus autem de domo regis dabuntur.4 ordines de lapidibusquadratis tres et ordo de lignis unus; sumptus autem de domo regis dabuntur.
5 Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Jerusalem in locum suum, quæ et posita sunt in templo Dei.5 Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de temploIerusalem et attulerat in Babylonem, reddantur et referantur in templum, quodest in Ierusalem, in locum suum, in templo Dei.
6 Nunc ergo Thathanai dux regionis, quæ est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachæi, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis,6 Nunc ergo, Thathanai dux regionis, quae est trans flumen, Stharbuzanai etconsiliarii eius et duces, qui estis trans flumen, procul recedite ab illo loco,
7 et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judæorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam ædificent in loco suo.7 dimittite fieri templum Dei illud; dux Iudaeorum et seniores eorum aedificentdomum Dei illam in loco suo.
8 Sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis quæ dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus.8 Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatiscum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arcaregis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptusdentur viris illis sine intermissione.
9 Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et hædos in holocaustum Deo cæli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia.9 Et si quid necesse fuerit, sive vituliet arietes et agni in holocaustum Deo caeli, sive frumentum, sal, vinum etoleum, secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis persingulos dies sine neglegentia.
10 Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus.10 Et offerant oblationes suaves Deo caeliorentque pro vita regis et filiorum eius.
11 A me ergo positum est decretum : ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur.11 A me ergo positum est decretum, utomnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius eterigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium.
12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo.
12 Deusautem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, quiextenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quae est inIerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo ”.
13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod præceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt.13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen et duces et consiliarii eius,secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt.
14 Seniores autem Judæorum ædificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggæi prophetæ, et Zachariæ filii Addo : et ædificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israël, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum :14 Senioresautem Iudaeorum prosperabantur in aedificatione iuxta prophetiam Aggaeiprophetae et Zachariae filii Addo et perfecerunt aedificationem, iubente DeoIsrael et iubente Cyro et Dario et Artaxerxe regibus Persarum,
15 et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis.15 etcompleverunt domum Dei istam die tertia mensis Adar, qui est annus sextus regniDarii regis.
16 Fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio.16 Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et Levitae et reliqui filiorumtransmigrationis dedicationem domus Dei illius in gaudio.
17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim, juxta numerum tribuum Israël.17 Et obtulerunt indedicationem domus Dei illius boves centum, arietes ducentos, agnosquadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, iuxta numerumtribuum Israel.
18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.
18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas invicibus suis in ministerium Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.
19 Fecerunt autem filii Israël transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi.19 Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha quarta decima die mensisprimi.
20 Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus : omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi.20 Levitae universi se purificaverunt; purificati autem cunctiimmolaverunt Pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suissacerdotibus et sibi.
21 Et comederunt filii Israël, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terræ ad eos, ut quærerent Dominum Deum Israël.21 Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant detransmigratione, et omnes, qui a coinquinatione gentium terrae transierunt adeos, ut quaererent Dominum, Deum Israel.
22 Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël.22 Et fecerunt sollemnitatem Azymorumseptem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat corregis Assyriae ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini, DeiIsrael.