Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 5


font
VULGATABIBBIA TINTORI
1 Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus : sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.1 Figli di Ruben primogenito di Israele. Ruben fu il primogeni­to; ma la sua primogenitura, avendo egli violato il talamo di suo padre, fu data ai figli di Giu­seppe figlio d'Israele, ed egli non fu considerato come primoge­nito.
2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt : primogenita autem reputata sunt Joseph.)2 Giuda era senza dubbio il più forte tra i suoi fratelli e dalla sua stirpe germinarono dei principi; ma la primogenitura fu attribuita a Giuseppe.
3 Filii ergo Ruben primogeniti Israël : Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.3 Ecco dunque i figli di Ruben primogenito di Israele: Enoc, Fallu, Esron, Carmi.
4 Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,4 Figli di Ioel: Samaia, di cui fu figlio Gog, di cui fu figlio Semei,
5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,5 di cui fu figlio Mica, di cui fu figlio Reia, di cui fu figlio Baal,
6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.6 di cui fu figlio Bee­rà, che Telgatfalnasar re degli Assiri menò in schiavitù, egli fu principe nella tribù di Ruben.
7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.7 I suoi fratelli e tutta la sua pa­rentela, quando se ne fece il novero per le famiglie, ebbero per principe Iehiel e Zaccaria.
8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.8 Ora Baia figlio di Azaz, figlio di Samma, figlio di Ioel, abitò in Aroer fino a Nebo e a Beelmeon.
9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.9 Abitò anche verso l'oriente fino al­l'entrata del deserto e al fiume Eufrate. Possedeva gran quan­tità di bestiami nella terra di Galaad;
10 In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.
10 ma al tempo di Saul fe­cero guerra contro gli Agarei e li uccisero, e abitarono in loro luogo nelle loro tende in tutto il paese che è all'oriente di Galaad.
11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha :11 I figli di Gad abitarono loro dirimpetto nella terra di Basan sino a Selea.
12 Joël in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan.12 Ioel era alla testa, e Safan il secondo, poi veniva Ianai e Safat in Basan.
13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.13 I loro fratelli secondo le case delle loro parentele, erano Michele, Mosollam, Sebe, Iorai, Iacan, Zie, Heber: sette in tutto,
14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.14 Questi furon i figli d'Abihail, figlio di Huri, figlio di Iara, figlio di Galaad, fi­glio di Michele, figlio di Iese­si, figlio di Ieddo, figlio di Buz.
15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.15 Furon pur loro fratelli i figli di Abdiel figlio di Guni, capi di ca­sa nelle loro famiglie.
16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.16 Abita­rono in Galaad, in Basan e nei suoi villaggi e in tutti i borghi di Saron, fino ai confini.
17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël.17 Tut­ti questi furono annoverati al tempo di Ioatan re di Giuda e al tempo di Geroboamo re d'Israele.
18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.18 I figli di Ruben, di Gad e della mezza tribù di Manasse erano uomini guerrieri che por­tavano scudo e spada, tiravan l'arco, ed erano addestrati alla guerra. In numero di quaran­taquattro mila settecentosessanta combattenti,
19 Dimicaverunt contra Agareos : Ituræi vero, et Naphis, et Nodab19 fecero guerra contro gli Agarei, ai quali gl'Iturei, Nafis e Nodab,
20 præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur : et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.20 davan soccorso. Gli Agarei e tutti quelli che li avevano aiutati furon dati nelle loro mani, perchè nel com­battere invocarono Dio, ed egli li esaudì, perchè avevano creduto in lui.
21 Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.21 Presero tutto quel­lo che possedevano: cinquanta mila cammelli, ducentocinquanta mila pecore, due mila asini, cento mila anime umane.
22 Vulnerati autem multi corruerunt : fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
22 Molti feriti morirono, perchè ci fu la guerra del Signore. E abita­rono in loro luogo fino alla transmigrazione.
23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon : ingens quippe numerus erat.23 Parimenti i figli della mezza tribù di Manasse possedettero il paese dai confini di Basan sino a Baal-Ermon, Sanir e la mon­tagna di Ermon, essendo molto numerosi.
24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.24 Principi della casa della loro parentela furono Efer, Iesi, Eliel, Ezriel, Geremia, Odoia, Iediel, uomini fortissimi e po­tenti capi e rinomati nelle loro famiglie.
25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis.25 Ma essi abbandonarono il Dio dei loro padri, fornicarono dietro agli dèi dei popoli del pae­se, che Dio aveva distrutti dinan­zi a loro.
26 Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur : et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.26 Per questo il Dio d'I­sraele suscitò l'animo di Fui re degli Assiri e di Telgatfalnasar re di Assur e trasportò Ruben, Gad e la mezza tribù di Manasse, e li condusse a Lahela, a Habor, ad Ara, sul fiume Gozan, fino al pre­sente.