Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 5


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus : sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.1 Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum,
2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt : primogenita autem reputata sunt Joseph.)2 quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph.
3 Filii ergo Ruben primogeniti Israël : Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.3 Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi.
4 Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,4 Filii Ioel: Semeia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,5 Micha filius eius, Reaia filius eius, Baal filius eius,
6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.6 Beera filius eius, quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.7 Fratres autem eius in cognationibus eius, quando numerabantur in genealogiis suis, erant: caput Iehiel, deinde Zacharias;
8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.8 porro Bela filius Azaz filii Samma filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nabo et Baalmeon.
9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad.
10 In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.
10 In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad.
11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha :11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha:
12 Joël in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan.12 Ioel in capite et Sapham secundus, porro Ianai et Saphat in Basan;
13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.13 fratres vero eorum secundum familias suas: Michael et Mosollam et Seba et Iorai et Iachan et Zie et Heber, septem.
14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.14 Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz.
15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.15 Ahi filius Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum.
16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.16 Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos.
17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël.17 Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae et in diebus Ieroboam regis Israel.
18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.18 Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam;
19 Dimicaverunt contra Agareos : Ituræi vero, et Naphis, et Nodab19 dimicaverunt contra Agarenos et Ituraeos et Naphisaeos et Nodabaeos.
20 præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur : et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.20 Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
21 Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.21 Ceperuntque omnia, quae possederant, camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia et animas hominum centum milia;
22 Vulnerati autem multi corruerunt : fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
22 vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon : ingens quippe numerus erat.23 Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat.
24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.24 Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis.
25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis.25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.
26 Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur : et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.26 Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc.
27 Filii Levi: Gerson, Caath, Merari.
28 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron et Oziel.
29 Filii Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
30 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue;
31 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
32 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth,
33 porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob;
34 Achitob genuit Sadoc, Sadoc genuit Achimaas,
35 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan;
36 Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem.
37 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
38 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum;
39 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam.
40 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec;
41 porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.