Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 4


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Filii Juda : Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.1 בני יהודה פרץ חצרון וכרמי וחור ושובל
2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad : hæ cognationes Sarathi.2 וראיה בן שובל הוליד את יחת ויחת הליד את אחומי ואת להד אלה משפחות הצרעתי
3 Ista quoque stirps Etam : Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.3 ואלה אבי עיטם יזרעאל וישמא וידבש ושם אחותם הצללפוני
4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa : isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.4 ופנואל אבי גדר ועזר אבי חושה אלה בני חור בכור אפרתה אבי בית לחם
5 Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara.5 ולאשחור אבי תקוע היו שתי נשים חלאה ונערה
6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara.6 ותלד לו נערה את אחזם ואת חפר ואת תימני ואת האחשתרי אלה בני נערה
7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.7 ובני חלאה צרת יצחר ואתנן
8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.8 וקוץ הוליד את ענוב ואת הצבבה ומשפחות אחרחל בן הרום
9 Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore.9 ויהי יעבץ נכבד מאחיו ואמו קראה שמו יעבץ לאמר כי ילדתי בעצב
10 Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
10 ויקרא יעבץ לאלהי ישראל לאמר אם ברך תברכני והרבית את גבולי והיתה ידך עמי ועשית מרעה לבלתי עצבי ויבא אלהים את אשר שאל
11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.11 וכלוב אחי שוחה הוליד את מחיר הוא אבי אשתון
12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas : hi sunt viri Recha.12 ואשתון הוליד את בית רפא ואת פסח ואת תחנה אבי עיר נחש אלה אנשי רכה
13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.13 ובני קנז עתניאל ושריה ובני עתניאל חתת
14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum : ibi quippe artifices erant.14 ומעונתי הוליד את עפרה ושריה הוליד את יואב אבי גיא חרשים כי חרשים היו
15 Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela : Cenez.15 ובני כלב בן יפנה עירו אלה ונעם ובני אלה וקנז
16 Filii quoque Jaleleel : Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël.16 ובני יהללאל זיף וזיפה תיריא ואשראל
17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.17 ובן עזרה יתר ומרד ועפר וילון ותהר את מרים ואת שמי ואת ישבח אבי אשתמע
18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë : hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered.18 ואשתו היהדיה ילדה את ירד אבי גדור ואת חבר אבי שוכו ואת יקותיאל אבי זנוח ואלה בני בתיה בת פרעה אשר לקח מרד
19 Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.19 ובני אשת הודיה אחות נחם אבי קעילה הגרמי ואשתמע המעכתי
20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.20 ובני שימון אמנון ורנה בן חנן ותולון ובני ישעי זוחת ובן זוחת
21 Filii Sela, filii Juda : Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.21 בני שלה בן יהודה ער אבי לכה ולעדה אבי מרשה ומשפחות בית עבדת הבץ לבית אשבע
22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem : hæc autem verba vetera.22 ויוקים ואנשי כזבא ויואש ושרף אשר בעלו למואב וישבי לחם והדברים עתיקים
23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus : commoratique sunt ibi.
23 המה היוצרים וישבי נטעים וגדרה עם המלך במלאכתו ישבו שם
24 Filii Simeon : Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.24 בני שמעון נמואל וימין יריב זרח שאול
25 Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.25 שלם בנו מבשם בנו משמע בנו
26 Filii Masma : Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.26 ובני משמע חמואל בנו זכור בנו שמעי בנו
27 Filii Semei sedecim, et filiæ sex : fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda.27 ולשמעי בנים ששה עשר ובנות שש ולאחיו אין בנים רבים וכל משפחתם לא הרבו עד בני יהודה
28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,28 וישבו בבאר שבע ומולדה וחצר שועל
29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad,29 ובבלהה ובעצם ובתולד
30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,30 ובבתואל ובחרמה ובציקלג
31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim : hæ civitates eorum usque ad regem David.31 ובבית מרכבות ובחצר סוסים ובבית בראי ובשערים אלה עריהם עד מלך דויד
32 Villæ quoque eorum : Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.32 וחצריהם עיטם ועין רמון ותכן ועשן ערים חמש
33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal : hæc est habitatio eorum, et sedium distributio.33 וכל חצריהם אשר סביבות הערים האלה עד בעל זאת מושבתם והתיחשם להם
34 Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ,34 ומשובב וימלך ויושה בן אמציה
35 et Joël, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel,35 ויואל ויהוא בן יושביה בן שריה בן עשיאל
36 et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,36 ואליועיני ויעקבה וישוחיה ועשיה ועדיאל וישימאל ובניה
37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.37 וזיזא בן שפעי בן אלון בן ידיה בן שמרי בן שמעיה
38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.38 אלה הבאים בשמות נשיאים במשפחותם ובית אבותיהם פרצו לרוב
39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis.39 וילכו למבוא גדר עד למזרח הגיא לבקש מרעה לצאנם
40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.40 וימצאו מרעה שמן וטוב והארץ רחבת ידים ושקטת ושלוה כי מן חם הישבים שם לפנים
41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda : et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem : habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.41 ויבאו אלה הכתובים בשמות בימי יחזקיהו מלך יהודה ויכו את אהליהם ואת המעינים אשר נמצאו שמה ויחרימם עד היום הזה וישבו תחתיהם כי מרעה לצאנם שם
42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi :42 ומהם מן בני שמעון הלכו להר שעיר אנשים חמש מאות ופלטיה ונעריה ורפיה ועזיאל בני ישעי בראשם
43 et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.43 ויכו את שארית הפלטה לעמלק וישבו שם עד היום הזה