Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 22


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Dixitque David : Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli.1 Dixitque David: “ Haec est domus Domini Dei, et hoc est altare holocausti pro Israel ”.
2 Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei.2 Et praecepit, ut congregarentur omnes advenae de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei.
3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David : et æris pondus innumerabile.3 Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile.
4 Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.4 Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
5 Et dixit David : Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus : domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur : præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas.
5 Et dixit David: “ Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria ”. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas.
6 Vocavitque Salomonem filium suum, et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël.6 Vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei, ut aedificaret domum Domino, Deo Israel;
7 Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei :7 dixitque David ad Salomonem: “ Fili mi, voluntatis meae fuit, ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei,
8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens : Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti : non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me :8 sed factus est ad me sermo Domini dicens: “Multum sanguinem effudisti et magna bella bellasti. Non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me.
9 filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus : faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum : et ob hanc causam Pacificus vocabitur : et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus.9 Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.
10 Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem : firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum.10 Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum”.
11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.11 Nunc ergo, fili mi, sit Dominus tecum; et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te.
12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui.12 Tantum det tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel et custodire legem Domini Dei tui;
13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age : ne timeas, neque paveas.13 tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et iudicia, quae praecepit Dominus Moysi super Israel. Confortare et viriliter age; ne timeas neque paveas.
14 Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum : æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine ; ligna et lapides præparavi ad universa impendia.14 Ecce ego in labore meo praeparavi impensas domus Domini: auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine. Ligna et lapides praeparavi; tu autem ad ea adicies.
15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cæmentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,15 Habes quoque plurimos artifices latomos et caementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos
16 in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
16 in auro et argento et aere et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum ”.
17 Præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum :17 Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum: “
18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit habitatores terrae in manu vestra, et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius.
19 Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum : et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini.19 Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum; et consurgite et aedificate sanctuarium Domini Dei, ut introducatur arca foederis Domini et vasa Deo consecrata in domum, quae aedificatur nomini Domini ”.