Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 14


font
VULGATABIBBIA TINTORI
1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.1 Hiram re di Tiro mandò a David ambasciatori, e legnami di cedro, muratori e legnaioli per fabbricargli una casa.
2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël.2 E David riconobbe che il Signore lo aveva confermato re sopra Israele, e che il suo regno era stato elevato sopra Israele suo popolo.
3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.3 Davide prese altre mogli in Gerusalemme, e generò figli e fi­glie.
4 Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,4 Ecco i nomi di quelli che gli nacquero in Gerusalemme: Samua, Sobad, Natan, Salomone,
5 Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,5 Iebahar, Elisua, Elifalet,
6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia,6 Noga, Nafeg, lafia,
7 Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
7 Elisasela, Baaliada, Elialfet.
8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis.8 I Filistei, com'ebbero udito che David era stato unto re sopra tutto Israele, saliron tutti per cercarlo. David, saputo que­sto, uscì loro incontro.
9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.9 I Filistei vennero e si sparsero per la valle dei Rafaim.
10 Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.10 David consultò il Signore, dicendo: « Devo salire contro i Filistei? Li darai nelle mie mani? » Il Signore rispose: « Sali e li darò nelle tue mani ».
11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.11 Essi eran saliti a Baalfarasim, ove David li percosse e disse: « Il Signore ha per la mia mano dispersi i miei nemici, come si disperdono le acque ». Perciò quel luogo fu chiamato Baalfarasim.
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.12 I Filistei vi lasciarono i loro dèi, che, per ordine di David, furono dati alle fiamme.
13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.13 Anche un'altra volta i Filistei vennero a spargersi per quel­la valle.
14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.14 David consultò di nuovo il Signore, e Dio gli disse: « Non li assalire di dietro, ma ritirati da loro per andar contro di essi dirimpetto ai peri.
15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.15 E quando sentirai il rumore di uno che cammini sulle cime dei peri, uscirai alla battaglia, perchè Dio è uscito dinanzi a te per colpire il campo dei Filistei».
16 Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.16 David, avendo fatto come Dio gli aveva comandato, percosse il campo dei Filistei da Gabaon sino a Gazerà.
17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.17 E la fama di David si sparse per tutti i paesi, e il Si­gnore mise il timore di lui sopra tutte le genti.