Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 14


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum.
2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël.2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.
3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.3 Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias;
4 Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,4 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon,
5 Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,5 Iebahar et Elisua et Eliphalet,
6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia,6 Noga quoque et Napheg et Iaphia,
7 Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
7 Elisama et Beeliada et Eliphalet.
8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis.8 Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.9 Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
10 Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.10 Consuluitque David Deum dicens: “ Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ”. Et dixit ei Dominus: “ Ascende, et tradam eos in manu tua ”.
11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “ Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum).
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.13 Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle;
14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.14 consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “ Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium;
15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ”.
16 Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.16 Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer.
17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.