Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Regum II 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in cælum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis.1 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis;
2 Dixitque Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel,2 dixitque Elias ad Eliseum: “ Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel ”. Cui ait Eliseus: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ”. Cumque descendissent Bethel,
3 egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei : Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te ? Qui respondit : Et ego novi : silete.3 egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum desuper capite tuo? ”. Qui respondit: “ Et ego novi, silete ”.
4 Dixit autem Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho,4 Dixit autem ei Elias: “ Elisee, sede hic, quia Dominus misit me in Iericho ”. Et ille ait: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ”. Cumque venissent Ierichum,
5 accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei : Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te ? Et ait : Et ego novi : silete.5 accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum et dixerunt ei: “ Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum desuper capite tuo? ”. Et ait: “ Et ego novi, silete ”.
6 Dixit autem ei Elias : Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter,6 Dixit autem ei Elias: “ Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem ”. Qui ait: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ”. Ierunt igitur ambo pariter,
7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt e contra, longe : illi autem ambo stabant super Jordanem.7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt, qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem.
8 Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas : quæ divisæ sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.8 Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.
9 Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum : Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus : Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus.9 Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: “ Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te ”. Dixitque Eliseus: “ Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me ”.
10 Qui respondit : Rem difficilem postulasti : attamen si videris me quando tollar a te, erit tibi quod petisti : si autem non videris, non erit.
10 Qui respondit: “ Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollor a te, erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non erit ”.
11 Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque : et ascendit Elias per turbinem in cælum.11 Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum.
12 Eliseus autem videbat, et clamabat : Pater mi, pater mi, currus Israël, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius : apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes.12 Eliseus autem videbat et clamabat: “ Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ”. Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes.
13 Et levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei : reversusque stetit super ripam Jordanis,13 Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, reversusque stetit super ripam Iordanis.
14 et pallio Eliæ, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisæ : et dixit : Ubi est Deus Eliæ etiam nunc ? Percussitque aquas, et divisæ sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.14 Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: “ Ubi est Deus Eliae etiam nunc? ”. Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
15 Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt : Requievit spiritus Eliæ super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram,15 Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho de contra, dixerunt: “ Requievit spiritus Eliae super Eliseum ”. Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram
16 dixeruntque illi : Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possunt ire, et quærere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait : Nolite mittere.16 dixeruntque illi: “ Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium ”. Qui ait: “ Nolite mittere! ”.
17 Coëgeruntque eum donec acquiesceret, et diceret : Mittite. Et miserunt quinquaginta viros : qui cum quæsissent tribus diebus, non invenerunt.17 Coegeruntque eum, donec acquiesceret et diceret: “ Mittite ”. Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt
18 Et reversi sunt ad eum : at ille habitabat in Jericho, et dixit eis : Numquid non dixi vobis : Nolite mittere ?18 et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in Iericho dixitque eis: “ Numquid non dixi vobis: Nolite ire?”.
19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum : Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis : sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis.19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: “ Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra faciens abortium ”.
20 At ille ait : Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent,20 At ille ait: “Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal ”. Qui cum attulissent,
21 egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait : Hæc dicit Dominus : Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.21 egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait: “ Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium ”.
22 Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est.22 Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei, quod locutus est.
23 Ascendit autem inde in Bethel : cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes : Ascende calve, ascende calve.23 Ascendit autem inde Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate et illudebant ei dicentes: “Ascende, calve; ascende, calve! ”.
24 Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini : egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.24 Qui cum respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
25 Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.25 Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam.