Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Samuelis II 1


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.1 وكان بعد موت شاول ورجوع داود من مضاربة العمالقة ان داود اقام في صقلغ يومين.
2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.2 وفي اليوم الثالث اذا برجل اتى من المحلّة من عند شاول وثيابه ممزقة وعلى راسه تراب. فلما جاء الى داود خرّ الى الارض وسجد.
3 Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israël fugi.3 فقال له داود من اين اتيت. فقال له من محلّة اسرائيل نجوت.
4 Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.4 فقال له داود كيف كان الامر. اخبرني. فقال ان الشعب قد هرب من القتال وسقط ايضا كثيرون من الشعب وماتوا ومات شاول ويوناثان ابنه ايضا.
5 Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?5 فقال داود للغلام الذي اخبره كيف عرفت انه قد مات شاول ويوناثان ابنه.
6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei,6 فقال الغلام الذي اخبره اتفق اني كنت في جبل جلبوع واذا شاول يتوكأ على رمحه واذا بالمركبات والفرسان يشدّون وراءه.
7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum :7 فالتفت الى ورائه فرآني ودعاني فقلت هانذا.
8 dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum.8 فقال لي من انت فقلت له عماليقي انا.
9 Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.9 فقال لي قف عليّ واقتلني لانه قد اعتراني الدوار لان كل نفسي بعد فيّ.
10 Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
10 فوقفت عليه وقتلته لاني علمت انه لا يعيش بعد سقوطه واخذت الاكليل الذي على راسه والسوار الذي على ذراعه واتيت بهما الى سيدي ههنا.
11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,11 فامسك داود ثيابه ومزقها وكذا جميع الرجال الذين معه.
12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.12 وندبوا وبكوا وصاموا الى المساء على شاول وعلى يوناثان ابنه وعلى شعب الرب وعلى بيت اسرائيل لانهم سقطوا بالسيف.
13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.13 ثم قال داود للغلام الذي اخبره من اين انت. فقال انا ابن رجل غريب عماليقي.
14 Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?14 فقال له داود كيف لم تخف ان تمد يدك لتهلك مسيح الرب.
15 Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.15 ثم دعا داود واحدا من الغلمان وقال تقدم. اوقع به. فضربه فمات.
16 Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.
16 فقال له داود دمك على راسك لان فمك شهد عليك قائلا انا قتلت مسيح الرب
17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus17 ورثا داود بهذه المرثاة شاول ويوناثان ابنه
18 (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : Considera, Israël, pro his qui mortui sunt,
super excelsa tua vulnerati.
18 وقال ان يتعلم بنو يهوذا نشيد القوس هوذا ذلك مكتوب في سفر ياشر
19 Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt :
quomodo ceciderunt fortes ?
19 الظبي يا اسرائيل مقتول على شوامخك. كيف سقط الجبابرة.
20 Nolite annuntiare in Geth,
neque annuntietis in compitis Ascalonis :
ne forte lætentur filiæ Philisthiim ;
ne exultent filiæ incircumcisorum.
20 لا تخبروا في جتّ. لا تبشروا في اسواق اشقلون لئلا تفرح بنات الفلسطينيين لئلا تشمت بنات الغلف.
21 Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos,
neque sint agri primitiarum :
quia ibi abjectus est clypeus fortium :
clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.

21 يا جبال جلبوع لا يكن طل ولا مطر عليكنّ ولا حقول تقدمات لانه هناك طرح مجنّ الجبابرة مجنّ شاول بلا مسح بالدهن.
22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium,
sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum,
et gladius Saul non est reversus inanis.
22 من دم القتلى من شحم الجبابرة لم ترجع قوس يوناثان الى الوراء وسيف شاول لم يرجع خائبا.
23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua,
in morte quoque non sunt divisi :
aquilis velociores, leonibus fortiores.
23 شاول ويوناثان المحبوبان والحلوان في حياتهما لم يفترقا في موتهما. اخف من النسور واشدّ من الأسود.
24 Filiæ Israël, super Saul flete,
qui vestiebat vos coccino in deliciis,
qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.

24 يا بنات اسرائيل ابكين شاول الذي ألبسكنّ قرمزا بالتنعم وجعل حليّ الذهب على ملابسكنّ.
25 Quomodo ceciderunt fortes in prælio ?
Jonathas in excelsis tuis occisus est ?
25 كيف سقط الجبابرة في وسط الحرب. يوناثان على شوامخك مقتول.
26 Doleo super te, frater mi Jonatha,
decore nimis, et amabilis super amorem mulierum.
Sicut mater unicum amat filium suum,
ita ego te diligebam.
26 قد تضايقت عليك يا اخي يوناثان. كنت حلوا لي جدا. محبتك لي اعجب من محبة النساء.
27 Quomodo ceciderunt robusti,
et perierunt arma bellica ?
27 كيف سقط الجبابرة وبادت آلات الحرب