Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Samuelis II 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re verteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos.
2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit.
3 Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israël fugi.3 Dixitque ad eum David: “ Unde venis? ”. Qui ait ad eum: “ De castris Israel fugi ”.
4 Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.4 Et dixit ad eum David: “ Quid enim factum est? Indica mihi ”. Qui ait: “ Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt ”.
5 Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?5 Dixitque David ad adulescentem, qui nuntiabat ei: “ Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius? ”.
6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei,6 Et ait adulescens, qui narrabat ei: “ Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam. Porro currus et equites appropinquabant ei,
7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum :7 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum,
8 dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum.8 dixit mihi: “Quisnam es tu?”. Et dixi ad eum: Amalecites ego sum.
9 Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.9 Et locutus est mihi: “Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est”.
10 Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
10 Stansque super eum occidi illum; sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam. Et tuli diadema, quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius et attuli ad te dominum meum huc ”.
11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,11 Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo;
12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israel, quod corruissent gladio.
13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.13 Dixitque David ad iuvenem, qui nuntiaverat ei: “ Unde es? ”. Qui respondit: “ Filius hominis advenae Amalecitae ego sum ”.
14 Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?14 Et ait ad eum David: “ Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini? ”.
15 Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.15 Vocansque David unum de pueris ait: “ Accedens irrue in eum ”. Qui percussit illum, et mortuus est.
16 Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.
16 Et ait ad eum David: “ Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: “Ego interfeci christum Domini” ”.
17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus17 Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius;
18 (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : Considera, Israël, pro his qui mortui sunt,
super excelsa tua vulnerati.
18 et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait:
19 Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt :
quomodo ceciderunt fortes ?
19 “ Incliti, o Israel, super montes tuos interfecti,
quomodo ceciderunt fortes!
20 Nolite annuntiare in Geth,
neque annuntietis in compitis Ascalonis :
ne forte lætentur filiæ Philisthiim ;
ne exultent filiæ incircumcisorum.
20 Nolite annuntiare in Geth
neque annuntietis in compitis Ascalonis,
ne forte laetentur filiae Philisthim,
ne exsultent filiae incircumcisorum.
21 Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos,
neque sint agri primitiarum :
quia ibi abjectus est clypeus fortium :
clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.

21 Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos,
neque sint agri oblationum!
Quia ibi abiectus est clipeus fortium,
clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium,
sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum,
et gladius Saul non est reversus inanis.
22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium
arcus Ionathan numquam rediit retrorsum,
et gladius Saul non est reversus inanis.
23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua,
in morte quoque non sunt divisi :
aquilis velociores, leonibus fortiores.
23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua,
in morte quoque non sunt divisi,
aquilis velociores, leonibus fortiores.
24 Filiæ Israël, super Saul flete,
qui vestiebat vos coccino in deliciis,
qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.

24 Filiae Israel, super Saul flete,
qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro.
25 Quomodo ceciderunt fortes in prælio ?
Jonathas in excelsis tuis occisus est ?
25 Quomodo ceciderunt fortes in proelio!
Ionathan in excelsis tuis occisus est.
26 Doleo super te, frater mi Jonatha,
decore nimis, et amabilis super amorem mulierum.
Sicut mater unicum amat filium suum,
ita ego te diligebam.
26 Doleo super te, frater mi Ionathan,
suavis nimis mihi;
mirabilis amor tuus mihi
super amorem mulierum.
27 Quomodo ceciderunt robusti,
et perierunt arma bellica ?
27 Quomodo ceciderunt fortes,
et perierunt arma bellica! ”.