Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesis 34


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.1 ותצא דינה בת לאה אשר ילדה ליעקב לראות בבנות הארץ
2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.2 וירא אתה שכם בן חמור החוי נשיא הארץ ויקח אתה וישכב אתה ויענה
3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.3 ותדבק נפשו בדינה בת יעקב ויאהב את הנער וידבר על לב הנער
4 Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.4 ויאמר שכם אל חמור אביו לאמר קח לי את הילדה הזאת לאשה
5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
5 ויעקב שמע כי טמא את דינה בתו ובניו היו את מקנהו בשדה והחרש יעקב עד באם
6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,6 ויצא חמור אבי שכם אל יעקב לדבר אתו
7 ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod f?dam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.7 ובני יעקב באו מן השדה כשמעם ויתעצבו האנשים ויחר להם מאד כי נבלה עשה בישראל לשכב את בת יעקב וכן לא יעשה
8 Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :8 וידבר חמור אתם לאמר שכם בני חשקה נפשו בבתכם תנו נא אתה לו לאשה
9 et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,9 והתחתנו אתנו בנתיכם תתנו לנו ואת בנתינו תקחו לכם
10 et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.10 ואתנו תשבו והארץ תהיה לפניכם שבו וסחרוה והאחזו בה
11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :11 ויאמר שכם אל אביה ואל אחיה אמצא חן בעיניכם ואשר תאמרו אלי אתן
12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.12 הרבו עלי מאד מהר ומתן ואתנה כאשר תאמרו אלי ותנו לי את הנער לאשה
13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :13 ויענו בני יעקב את שכם ואת חמור אביו במרמה וידברו אשר טמא את דינה אחתם
14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.14 ויאמרו אליהם לא נוכל לעשות הדבר הזה לתת את אחתנו לאיש אשר לו ערלה כי חרפה הוא לנו
15 Sed in hoc valebimus f?derari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;15 אך בזאת נאות לכם אם תהיו כמנו להמל לכם כל זכר
16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.16 ונתנו את בנתינו לכם ואת בנתיכם נקח לנו וישבנו אתכם והיינו לעם אחד
17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.17 ואם לא תשמעו אלינו להמול ולקחנו את בתנו והלכנו
18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,18 וייטבו דבריהם בעיני חמור ובעיני שכם בן חמור
19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.19 ולא אחר הנער לעשות הדבר כי חפץ בבת יעקב והוא נכבד מכל בית אביו
20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :20 ויבא חמור ושכם בנו אל שער עירם וידברו אל אנשי עירם לאמר
21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.21 האנשים האלה שלמים הם אתנו וישבו בארץ ויסחרו אתה והארץ הנה רחבת ידים לפניהם את בנתם נקח לנו לנשים ואת בנתינו נתן להם
22 Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.22 אך בזאת יאתו לנו האנשים לשבת אתנו להיות לעם אחד בהמול לנו כל זכר כאשר הם נמלים
23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.23 מקנהם וקנינם וכל בהמתם הלוא לנו הם אך נאותה להם וישבו אתנו
24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
24 וישמעו אל חמור ואל שכם בנו כל יצאי שער עירו וימלו כל זכר כל יצאי שער עירו
25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,25 ויהי ביום השלישי בהיותם כאבים ויקחו שני בני יעקב שמעון ולוי אחי דינה איש חרבו ויבאו על העיר בטח ויהרגו כל זכר
26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.26 ואת חמור ואת שכם בנו הרגו לפי חרב ויקחו את דינה מבית שכם ויצאו
27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.27 בני יעקב באו על החללים ויבזו העיר אשר טמאו אחותם
28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,28 את צאנם ואת בקרם ואת חמריהם ואת אשר בעיר ואת אשר בשדה לקחו
29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.29 ואת כל חילם ואת כל טפם ואת נשיהם שבו ויבזו ואת כל אשר בבית
30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.30 ויאמר יעקב אל שמעון ואל לוי עכרתם אתי להבאישני בישב הארץ בכנעני ובפרזי ואני מתי מספר ונאספו עלי והכוני ונשמדתי אני וביתי
31 Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?31 ויאמרו הכזונה יעשה את אחותנו