Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesis 32


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Jacob quoque abiit itinere quo c?perat : fueruntque ei obviam angeli Dei.1 Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum.
2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.2 Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei.
3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :3 Quos cum vidisset, ait: “ Castra Dei sunt haec ”; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra).
4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.4 Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom.
5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.5 Praecepitque eis dicens: “ Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem.
6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.6 Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo ”.
7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,7 Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “ Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris ”.
8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.8 Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :9 dicens: “ Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur ”.
10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.10 Dixitque Iacob: “ Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi",
11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.11 minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior.
12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.12 Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,13 Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest ”.
14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,14 Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat, munera Esau fratri suo:
15 camelos f?tas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.15 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes viginti,
16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.16 camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem.
17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?17 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: “ Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem ”.
18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.18 Et praecepit priori dicens: “ Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?",
19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.19 respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit ”.
20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.20 Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: “ Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum,
21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
21 et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi ”.
22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.22 Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,23 Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc;
24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.24 sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quae ad se pertinebant, per torrentem,
25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.25 mansit solus.
Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.26 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo.
27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.27 Dixitque: “ Dimitte me, iam enim ascendit aurora ”. Respondit: “ Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ”.
28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?28 Ait ad eum: “ Quod nomen est tibi? ”. Respondit: “ Iacob ”.
29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.29 At ille: “ Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti! ”.
30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.30 Interrogavit eum Iacob: “ Dic mihi, quo appellaris nomine? ”. Respondit: “ Cur quaeris nomen meum? ”. Et benedixit ei in eodem loco.
31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.31 Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: “ Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ”.
32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.32 Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur.
33 Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob.