Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Genesis 2


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.1 ויכלו השמים והארץ וכל צבאם
2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.2 ויכל אלהים ביום השביעי מלאכתו אשר עשה וישבת ביום השביעי מכל מלאכתו אשר עשה
3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
3 ויברך אלהים את יום השביעי ויקדש אתו כי בו שבת מכל מלאכתו אשר ברא אלהים לעשות
4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,4 אלה תולדות השמים והארץ בהבראם ביום עשות יהוה אלהים ארץ ושמים
5 et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :5 וכל שיח השדה טרם יהיה בארץ וכל עשב השדה טרם יצמח כי לא המטיר יהוה אלהים על הארץ ואדם אין לעבד את האדמה
6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.6 ואד יעלה מן הארץ והשקה את כל פני האדמה
7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.7 וייצר יהוה אלהים את האדם עפר מן האדמה ויפח באפיו נשמת חיים ויהי האדם לנפש חיה
8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.8 ויטע יהוה אלהים גן בעדן מקדם וישם שם את האדם אשר יצר
9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.9 ויצמח יהוה אלהים מן האדמה כל עץ נחמד למראה וטוב למאכל ועץ החיים בתוך הגן ועץ הדעת טוב ורע
10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.10 ונהר יצא מעדן להשקות את הגן ומשם יפרד והיה לארבעה ראשים
11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :11 שם האחד פישון הוא הסבב את כל ארץ החוילה אשר שם הזהב
12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.12 וזהב הארץ ההוא טוב שם הבדלח ואבן השהם
13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.13 ושם הנהר השני גיחון הוא הסובב את כל ארץ כוש
14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.14 ושם הנהר השלישי חדקל הוא ההלך קדמת אשור והנהר הרביעי הוא פרת
15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :15 ויקח יהוה אלהים את האדם וינחהו בגן עדן לעבדה ולשמרה
16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;16 ויצו יהוה אלהים על האדם לאמר מכל עץ הגן אכל תאכל
17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.17 ומעץ הדעת טוב ורע לא תאכל ממנו כי ביום אכלך ממנו מות תמות
18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.18 ויאמר יהוה אלהים לא טוב היות האדם לבדו אעשה לו עזר כנגדו
19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.19 ויצר יהוה אלהים מן האדמה כל חית השדה ואת כל עוף השמים ויבא אל האדם לראות מה יקרא לו וכל אשר יקרא לו האדם נפש חיה הוא שמו
20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.20 ויקרא האדם שמות לכל הבהמה ולעוף השמים ולכל חית השדה ולאדם לא מצא עזר כנגדו
21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.21 ויפל יהוה אלהים תרדמה על האדם ויישן ויקח אחת מצלעתיו ויסגר בשר תחתנה
22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.22 ויבן יהוה אלהים את הצלע אשר לקח מן האדם לאשה ויבאה אל האדם
23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.23 ויאמר האדם זאת הפעם עצם מעצמי ובשר מבשרי לזאת יקרא אשה כי מאיש לקחה זאת
24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.24 על כן יעזב איש את אביו ואת אמו ודבק באשתו והיו לבשר אחד
25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.25 ויהיו שניהם ערומים האדם ואשתו ולא יתבששו