Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesis 17


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse c?perat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.1 Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.
2 Ponamque f?dus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.2 Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”.
3 Cecidit Abram pronus in faciem.3 Cecidit Abram pronus in faciem.
4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.4 Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,
5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te.
6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.6 Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.
7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, f?dere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.7 Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.
8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
8 Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”.
9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.9 Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis.
10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :10 Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,
11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum f?deris inter me et vos.11 et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.
13 eritque pactum meum in carne vestra in f?dus æternum.13 Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
14 Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit”.
15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.15 Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius.
16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.16 Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”.
17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?17 Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”.
18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.18 Dixitque ad Deum: “Utinam Ismael vivat coram te”.
19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in f?dus sempiternum, et semini ejus post eum.19 Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.
20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.20 Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”.
22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
22 Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.23 Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.
24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.24 Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in carne praeputii sui;
25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.25 et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.
26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius;
27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo.